aggravat: quin immo potius quorundam etiam in se ofTensas (ac quidem quod a suis, a quibus minime laedi opportuit, profectas, tanto portatu graviores) Regio tamen plane animo (qui proniores in humanitatem, quam saevitiam semper esse et debent et solent), Regali inquam (ac certo affirmo) animo eas perferens, modo erroris emendam videat, clementissimum Principem ac magis certe patrem benignissimum sese cuique subditorum suorum et nunc praebet, et futurum liberalissime pollicetur; communibus vero Christianitatis rebus, in quibus etiam clarissimum hoc Regnum Sveciae continetur, summo conatu ac studio, magnisque assidue iis invigilando consulit laboribus. Quemadmodum itaque de Ill. Celsitatis Vrae ac Ill. Dominationum Vrarum, nec non de omnium huius Regni Sveciae ordinum amore debito, fidelitate costanti in S. R. Mtem nihil plane Regni Poloniae M. D. Lithuaniae amplissimi dubitant ordines, quin immo potius de ipsa Celsitudine Vra ac de Dominationibus Vris Regnique huius ordinibus omnibus optima quaeque semper sibi pollicentur, ita eundem quoque suum esse ac permansurum semper in S. R. Mtem constantem, immotum ac immobiiem animum amplissimis Regni huius ordinibus omnibus certo constare desiderant et percupiunt. Quem quidem suum animum uti semel iam satis superque attestati sunt, dum sponte voluntateque sua Regno ad S. R. Mtem delato, ilii ipsi fortunas, hbertates, vitam immo et ipsam liberalissime devoverunt, ita et nunc quoque pro Mtis ipsius dignitate, salute, iuribus regalibus omnia ea, ac charissima quaeque pro more gentis Poloniae, qui Principum suorum dignitatis vindicandae causa vitam contemptui semper habuerunt, impendere se esse semper paratissimos profitentur, idque tam coniunctis ac mutuis cum Celsitate Vra ac Ill. senatoribus, nec non caeteris Regni huius ordinibus, tam coniunctis inquam et animis et consiliis et auxiliis, quam et sigillatim ipsi quoque per se omnes Regni Foloniae M. D. Lithuaniae aliarumque Regno Ducatuique adianctarum provinciarum, Ducatuum nec non civitatum principaiiorum omnium ordines amplissimi S. et Ser. R. Mti promptitudinem fidei, servitiorum ac subiectionis suae iubentissime ac liberalissime semper offerunt ac pollicentur, hac nostra praesenti attestando oratione, se quodcumque ad vindicandam vel minimam suae Mtis Regio ipsius nomini illatam miuriam pertinere videbitur, nihil quicquam in se desiderari unquam passuros esse, quod itidem Ill. senatores nec non Regni Poloniae M. D. Lithuaniae ordines generaliter omnes de Ill. Celsitate Vra ac Regni huius Sveciae ordinibus omnibus certissime sibi, immo omni semota tergiversatione, indubie pollicentur. Quod superest, obnixe ac instanter petimus, ut ad singula legationis nostrae capita scripto authentico responsum obtinere possimus, cum id nostra permultum interest, ut Regni Poloniae M. D. Lithuaniae 13*