buisse membris corporis humani proprii sui capitis iudicio et imperio subiecti ac directi, diffitebitur opinor nemo, Princeps Ill., senatores ac consiliarii prudentissimi caeterique viri ornatissimi; tam arctam enim eorum coniunctionem, talem voluntatum consensum, mutuam cointelligentiam miramque sympathiam eorum experimur quisque nostrum in nobismet ipsis in dies, ut ex iis vel minimi articuli periculo commota membra alia ad ferendum eidem mutuum statim convolent auxilium. Quanto vero maiore cura et soiicitudine eo intenta diriguntur omnia, ut capitis sui dignitatis et salutis conservandae praecipuam habeant rationem, idque ideo maxime, quia non ignorent, ex capitis uti directoris et domini sui salute, consilto, prudentia, dignitate, authoritate salutem communem, dignitatem felicitatemque totius corporis dependere, e contra languente capite et sua ex praeeminentia moto, vel a suis membris in minimis destituto, languere omnia, turbari ordinem eorum, sequi certam post totius corporis ruinam ac interitum indubium, natura vei ipsa, ac post quotidiana (rerum magistra) experientia edocta non ignorent. Nihilo dissolutiore aut remissiore coniunctionis compage Regnorum ac Rerumpublicarum concives ac populos unius Principis imperio subiectos inter se (si alias salvam esse cupiunt Rpcam) cohaerere debere, hoc admiratione digno, prudenti ac provido naturae officio admonentur ac edocentur omnes facile, ut amoris concordiaeque vinculis quasi concatenati esse videantur, pacem tranquillitatemque perpetuam invicem alant, nihil periculi alteri eorum imminentis non suum pericuium iudicent, illudque pro virili ope, consilio et auxilio propellant et avertant, praecipue vero supremi sui Principis ac domini, tanquam capitis ac directoris totius corporis Rpcae, qui a regendo Rex dicitur, summam ut habeant curam et rationem, ne quid dignitatati, authoritati, praeeminentiae ipsius decedat, neve Mtis ipsius iuribus a quopiam hominum derogetur, diligenter provideant. Tanto magis in hoc sedulo et sollicite elaborando incumbere debent, ne ab ipsismet subditis in exhibendis honoribus debitis, observantia, fide, oboedientia, in omnis generis servitiis praestandis studio Mti ipsius vel minimum desiderari possit, et quod absit eo longius, ab ipsismet subditis aliquid horum detrahi, cum in Mtis ipsius iuribus illibate conservandis salutem totius corporis Rpcae consistere, iis vero in minimis laesis et violatis, vel a quopiam (subditorum praesertim, quod absit) sibi ascitis, turbari ordinem totius corporis Rpcae, sequi interitum et ruinam Regni illius indubiam necesse est: non minus, ac si manus vel pedes, capitis suis iudicio et imperio spreto, suis tantummodo quodvis eorum membrorum induigeat affectibus, deserto certe ab ipsi capite, mox et ipsa languere, suis destitui viribus, ac post collapsa interire opportere, quem-