DODATKI. I. AKTA POSELSTWA DO SZWECYI. 1. Literae credentiales legatis in Sueciam euntibus datae. Illustrissime Princeps, Illustres, Magnifici et Generosi Domini etc. Cum pro ea coniunctione, quae inter nos mtercedit, mutuas utriusque Regni ac potissimum Mtis R. Domini nostri Clementissimi rationes merito curae habere debeamus, non omittendum putavimus, quin in hisce publicis comitiis habitis consiliis de iis rebus, quae ad Regni istius securitatem pertinent, ad Illustritatem quoque et M. Dominationes vestras ex senatorio et equestn ordine legatos mitteremus, viros iliustres et generosos Stanislaum Dzialinsky Castellanum Elbingensem, Stanislaum Czykowsky Succamerarium Cracoviensem et Nicolaum Sapieha Palatinidem Minscensem, qui cum illis de rebus quibusdam hoc tempore necessariis et ad ipsius Sueciae Regni publica commoda dtgnitatemque Mtis. R. spectantibus publice nostro agant nomine. Erit mutuae benevolentiae et humanitatis, cum amanter eos istic accipi, tum vero et libenter audiri et fidem in omnibus, quae referent, non aliam illis adhiberi, quam si omnes coram Illustritate et M. Dominationibus vestris agere possemus, nobis ipsis adhiberent, fidei autem et officii in Mtem R. promptum in iis omnibus studium ab Illustritate et M. Dominationibus vestris declarari, quod quidem nobis plane pollicemur. Nostra studia etc Datae Varsoviae in publicis Regni comitiis die VII mensis Maii A. D. 1596. Iiiustritatis etc. studiosissimi. Stanislaus a Karnkow Archiepiscopus Gnesnensis. Georgius Cardinalis Radzivilus Dux in Olyka et Nieswies, Episcopus Cracoviensis, Dux Severiensis ac S. I. R. Princeps. Andreas Cardinalis Batthoreus a Szomlio, administrator perpetuus Episcopatus Warmiensis, Hieronimus Comes a Rosdrazow, Episcopus Wladislaviensis ac totius Pomeraniae. Bernhardus Macieovius, Episcopus Luceoriensis. Laurentius Gosliczky, Episcopus Premisliensis. Petrus Tiliczky, Episcopus Culmensis in Prussia. Paulus Voluczky, Episcopus Camenecensis. Janussius Dux in Ostrog, Ca-