Talis differentia, cum variis sententiis in magnam noctis partem protracta fuisset, ex consensu acclamationeque multorum nuntiorum Rex comitia ad feriam tertiam Vicecancellarii declaratione prorogavit. Surgente iam Rege atque toto senatu Cracovienses nuntii, quod R. Mti valedicant, neque ulterius possit conventus protrahi, clara voce protestantur. Temeraria et levis magni momenti comitiomm annihilatio Hac ievi protestatiuncula et perniciosa quorundam temeritate comitia ita cum praecedentibus exorbitantiarum decisionibus annihilata sunt, ut patria, quae portum iam tenere videbatur, in multo altius periculosiusque naufragium, quam hucusque in illo versaretur, paucorum turbine impune reiecta non sine bonorum civium lachrymis conspiciatur. Summo enim mane protestantes illorumque socii iter Varsavia arripiunt, reliqui autem, qui supererant nuntii, per suum Marsalcum iniquitatem temporum, quominus comitia ex eorum votis constiterint, tristi peroratione accusantem atque eorum fidem, qui ad clavum et gubernacula Rpcae sunt constituti, tamquam unicam in naufragio Rpcae tabulam nec non unicam spem obtestantem, Regi valedicunt, atque ita accessu ad osculum Regiae manus luctuosa comitia firmaverunt.