via Vicecancellarius dum contra nuntios conquestus esset, demum retulit, huius partis nuntiorum dimidiae submissa auxilii consiliique senatorii invocatione tam R. Mtem, quam senatum vehementer recreari; caeterum per omnia divina atque humana illos obsecrare obtestarique, ut ad pristinam, qua res Polona crevit, redeant concordiam, et qui nunc animis corporibusque disiuncti sunt, cras responsum atque consilium accepturi ad R. Mtem una conveniant. Postero ergo die Saturni1) omnes iam nuntii se coram R. Mte praesentes sistunt, et cum in hanc sententiam tota die frustra tentatis persuasionibus pertrahi non possent, ut prius mortem quam naevos leviaque stigmata a corpore patriae amovere satius esse ducerent, iuxta illorum sententiam R. Mtas naevis primum medicam se manum adhibituram promisit. Exorbitan- tiarum postu- latorumque enumeratio Tandem die dominico 2) nuntii Regni Poloniae exorbitantias et postulata iuxta ordinem Palatinatuum in senatu, ubi Rex tunc non erat, ad terminandum notandumque Marsalco suo recensebant, quae tandern idem Marsalcus una cum toto senatu Regi in cubiculo existenti denuntiavit. Diversae a fide Catholica religionis processum confoederationis ad futura comitia reiecerunt; nuntii autem Ducatus Lithuaniae licet ad propositionem Regiam, quam hucusque ne primis quidem labris attigerant, in hospitio Palatini Vilnensis aegre pertracti fuerant, tamen cum ea cautela, quod praeter Lithuanum in Episcopatu Vilnensi nemtnem alium passuri sint; demum ex communi consilio exorbitantias postulataque sui Ducatus R. Mti quoque denuntiant. Die Lunae 3), ut omnia iam ad constituendam Patriae defensionem impedimenta et quasi remoras amoveret, ad hesterna Regni Eorundem per R. Mtem decisio Poloniae Ducatusque Lithuaniae nuntiorum postulata singula- que illorum puncta sic ex votis omnium S. R. Mtas per Vice- cancellarium respondit4): 1. Generalis omnium Regni Palatinatuum in territoriis praesentatio, vulgo dicta monstratio pro eo tempore, in quod nuntii consenserint, con- ceditur paceque Tribunalis Regni assecuratur. Omnes in illa praesenta- tione consultationes irritae et prohibitae. 2. Teloneatores iuxta antiqua instructaria vectigal exigent. 3. Litterae primae restium pro binis mittentur. 4. Mansio senatorum iuxta iura antiqua in integrum restituitur. 1) dnia 22 marca. 2) dnia 23 marca; dyaryusz pierwszy str. 113. 3) dnia 24 marca. 4) Dyar. pierwszy: Responsa na petita koronne, str. 113 —117.