moles maxima in parte diminui, res universae pessum iam ruere labique coeperunt. Divisio nuntiorum Nam die Veneris1) corona nuntiorum diversis aliisque conservandae patriae, aliis perdendae studiis in duas partes ceu quibusdam contrariis turbinibus distracta discerptaque est. Quare aiia pars in senatum venit tristis et maesta, per Marsalcumque suum Regem atque senatores obsecrat ut illi, qui et experientia et concordia et iudicii dexteritate maturoque consilio in hoc Regno pollent, turbulentis sui ordinis sententiis aliqua ratione moderentur, neque iam tutam sub patrocinio status equestris patriam fore sibi promittant, quibus aiacer animus quidvis pro Rpca subeundi adest, modus ratioque id praestandi deest. Altera vero pars se non iam in senatu praesentem statuit, sed per unum internuntium Palatinatus Cracoviensis2) significat, ad nullas consultationes de patriae defensione se progressuram, donec prius exorbitantiae sublatae fuerint. Perculit hoc ita multorum animos, ut non unus auditorum ad istorum supremorum Regni consiliariorum novam sapientiam ingemuerit, qui negiecto incendio scintillam extinguere potius esse ducant. { Regis Vicecancellarii querimonia Tandem Vicecancellarius3) nomine R. Mtis totiusque senatus loco responsi multa conquestus est, multa super iacturam temporis frustra consumpti et super consultationum congeriem immensamque molem in arctissimos non iam dierum, sed horarum atque momentorum augustias opera nuntiorum redactam; multa super inordinatum comitiorum usum, quae cum propter constitutionem defensionis publicae indicta sint, illis tamen ad privatarum rerum curam et inutiles rixas sunt abusi; multa et in deploratum casum hunc patriae, quae tantum abest, ut omni orbata praesidio ab Othomanica servitute fortiter cervicem suum declinare tuerique possit, ut etiam saltim discretioni clementiaeque Turcarum exposita esse videatur; multa et in ignominiam dedecusque non ferendum, quod hic oratorum ex variis Regnis concursus suis scriptis atque rumoribus per totum orbem sparsis celebri gentis Polonae nomini atque gloriae advocabunt; multa et in eorum, qui domi relicti sunt, securam nimis de suis nuntiis confidentiam, a quibus cum vita et bonis suis omnibus extremo discrimini exponuntur; multa denique in ferum et plusquam crudelem nuntiorum animum, quod voluntariam sibi suisque mortem consciscant et ab ea nec precibus, nec orationibus ullis possunt recusari. Tam multa tamque gra- 1) dnia 21 marca. Por. dyaryusz pierwszy str. 111 —112. 2) Silnicki; por. dyaryusz pierwszy str. 112. 3) Jan Tarnowski; por. dyar. pierwszy str. 112, gdzie mowa ta bardzo pobieżnie zaregestrowana.