Braclaviensis 1), Cancellarii2) uterque, uterque itidem Thesaurarii3), Castellanus Leopoliensis Zolkiewski4). Intercessio de Stephano Bathori Eadem die octo senatores apud consessum nuntiorum terrestrium nomine R. Mtis et Cardinalis Bathori intercessionem summam pro Stephano Bathori interponebant5), ut propter beneficia Regis Stephani, quorum gratitudo eius cognatis praestari debet, indigenatus concessione, quo multae externae familiae in hoc Regnum insitae conspiciuntur, eidem cognato Regis gratificari velint. Lithuanorum suspicio refutatur Sequenti die6) Lithuani impatientes morae nominationis Episcopi Vilnensis communique rumore perculsi, quasi Rex Polonum in Episcopatum Vilnensem cooptare decreverit, in faciem R. Mtis senatorum consessu frequenti cinctae prodeunt atque partim in R. Mtem conqueruntur, quod iuxta privilegia sui Ducatus Episcopum Vilnensem Lithuanum renuntiare differat, partim accussant quoque senatorum diligentiarn, qui, cum pro fide et conscientia legum et privilegiorum tutelam patrociniumque debeant sustinere, unde et nomophilaces appellantur, tamen R. Mti suadeant, ut contra Lithuaniae immunitates et iura propositum institutumque suum, Polono Episcopatum Vilnensem conferendi, audacter persequatur. Ad hanc duplicem querelam duplex quoque responsum, aliud a Rege, aliud a senatu retulerunt, utroque iniquae suspitionis tam de R. Mte quam de senatu (qui nihil prius apud se habent, quam omnes suos conatus ad normam iustitiae iuriumque referre) asperiori oratione arguebantur. Superest conclusio et finis comitiorum, quae cum certam patriae contra hostium incursus defensionem complecti deberet, omni penitus proch dolor est destituta, ut verendum graviterque extimescendum sit, ne tam periculoso tempore suscepta incassum magnae spei comitia exitiale aiiquid Rpcae portendant. Dum autem multi nullitatis conventus causam investigare volunt, nodum procul dubio in scirpo quaerunt. Verum iam ad luctuosum hunc portum, cum laeto frui non licuit, nostri operis cursum dirigamus. Deputationis convulsio Cum ergo illa deputatio, aliquot ante diebus ex re et salute Rpcae instituta, quorundam male contentorum nuntiorum temeritate infringeretur, in qua potuisset et defensio scutumque nudo patriae corpori provideri et intestinarum tinearum 1) Janusz Zbaraski. 2) Jan Zamoyski i Lew Sapieha. 3) Jan Firlej i Dymitr Chalecki. 4) Stanisław. 5) por. dyaryusz pierwszy str. 110. 6) 18 marca; tego epizodu niema w dyaryuszu pierwszym.