lachia cum Tartaris decertantem, munus legationis Turcicae in perniciem Christianorum instructae obierit. 4. Quod occasiones Regnorum Poloniae in Turcicam potestatem re- digendi, intercaptis a Chrzastovio litteris, Turcis describere ausus sit. 5. Quod Ducem exercituum veneno e vita tollere conaretur. Propter haec crimina et Nicophorus et Jani in carceres deputati sunt; quia vero illorum iudicium multum temporis in conventu sumebat, certos senatores ad Marsalcum Rex adiunxit, ut per interrogata illorum examen faciant. Postulatorum decisio Reliquum tempus huius septimanae in iudiciis et postulatorum decisionibus consumptum est; tria postulata digna sunt notatu: 1. De Estonia, de qua nihil se adhuc Rex statuere posse turbatis rebus Sueticis respondit. 2. De Episcopatu Vilnensi, quem cui Rex conferre debeat etsi sedulo cogitet, tamen nondum propter multorum candidatorum excellentiam sibi ea in re constare declaravit. 3. De evocatione nobilium post curiam, quorum iudicia in sanciendam ea de re constitutionem Rex limitavit. Ultima iam comitiorum septimana restat1), in cuius initio speraret aliquis, serio rem ipsam Regni ordines esse aggressuros, cum hucusque praeambulis inhaererent. Sed is multum halucinaretur: nam usque sub occasum die Lunae praecipui s e x a r t iculi statuuntur, in quorum decisione summa totius praesentis negotii consistit: 1. De patriae defensione. 2. De militari disciplina. 3. De unione Graecae Ecclesiae cum Latina. 4. De processu confoederationis. 5. De non evocatione nobilium post curiam. 6. De modo electionis nuntiorum ad comitia. Deputatio ad articulos comitiorum Ad quorum articulorum decisionem et sedulam de iisdem consultationem summa rerum experientia praestantes viri tam ex senatoribus, quam ex nuntiis electi sunt, iamque officium deputationis suae ipso vespere die Lunae2) inchoarunt. Ex senatoribus isti sunt deputati: Episcopi: Luceoriensis3) et Cheiminensis4), Palatini: Cracoviensis5), Vilnensis6), Novogrodensis7), 1) Od 16 marca. 2) dnia 17 marca. 3) Bernard Maciejowski. 4) Piotr Tylicki 5) Mikolaj Firlej. 6) Krzysztof Mikołaj Radziwiłł. 7) Teodor Skumin Tyszkiewicz.