nicam sequenti alia atque alia die Nicophori Janique iudiciumagitatur1). Haec illius origo: Jani, cum equorum gratia coemendorum a Palatino Kioviae 2) cum salvo conductu in Valachiam missus esset, litteras quatuor proditionis plenas una habebat. In oppido Szardgrod praefectus eiusdem oppidi nuncupatus Chrzastowski, hunc ex certis indiciis proditorem esse coniciens, comprehendit litterasque strophiolo et sigillo Turcico munitas apud eundem nihil litterarum habere se negantem invenit, quas Palatino Valachiae transmittit. Qui illico proditionis esse plenas Chrzastovio fescribit, et ut delatorem illarum asservet, serio monet; Jani interim fuga ad Palatinum Kioviae elapsus est. Tota rei series mox ad Cancellarium, deinde ipsum Regem devolvitur: artificem autoremque litterarum Nicophorum deprehendunt, qui afTectata Graecae religionis pietate et singulari eruditione in gratiam Palatini Kioviensis se magnopere insinuaverat. Quare apud eundem Palatinum Nicophorus arestatur, per eundem pro Comitiis praesentibus statuendus. Hoc ergo iam tempore per primum atque alterum nuntium Rex Palatino instare coepit, ut hunc perduellem ad Marsalchum remittat. Verum Palatinus nolens illuc primarium suae fidei Graecae doctorem remittere, apud nuntios terrarum precario id obtinuit, ut propter illorum unanimem intercessionem in conventuali iudicio Rex Nicophorum iudicari decreverit. Tandem coram praefato iudicio Palatino Nicophorum statuente, Jani, primaria fax proditionis, ab Instigatore iudicii exposcitur. Hunc etsi causidicus non teneri Palatinum statuere, quod nec apud illum arestatus, nec pro illo citatus esset, mridice contenderet, tamen quia aliquot ante diebus eundem se, posteaquam opus fuerit, praesentaturum coram Rege atque senatu bona fide obstrinxerat, decreto iudicii adactus postero die hunc ipsum Jani iudicio praesentavit. Ipseque Palatinus Kioviensis maerore non mediocri confectus, quod fortassis talia de Nicophoro et Jani nunquam sperabat, non expectans super eosdem progressum iudicii, Varsavia discessit. Quinque vero crimina Nicophoro obicebantur: 1. Quod variis calumniis apud Imperatorem Turcarum Graecos alios quidem in necem, alios in supplicia, alios in gravissimas contributiones innoxios coniceret, quae iniuria, etsi nos non afficiat ut Polonos, tamen afficere debet ut Christianos. 2. Quod Valachiae iam iam imminentis interitus iile autor architectusque extiterit. 3. Quod a Sinan Bassa ad Zamoiscium Ducem exercituum, in Va- 1) Sąd na Nicefora rozpoczął się 10 marca. Por. dyaryusz pierwszy str. 104. 2) Konstanty Ostrogski.