Turcicae servitutis callido subtilique administro, a cuius stupenda toti mundo impudentia summam vim Sinodus Brzestensis patiebatur. Neque Metropolitam Kioviensem eiusque Wladicas confoederationem minima in re violasse, qui scientes suos patriarchas: Constantinopolitanum, Alexandrinum, Antiochenum, Hierosolymitanum eo usque sub oboedientia Pontificis Romani permansisse, quousque Turcarum Imperator in suam potestatem eos non redegisset, qua constrictis primatum principatumque Romano Pontifici agnoscere capitale est, animadverterent autem se ipsos a Turcarum iugo Dei clementia esse conservatos, ad complexum gremiumque sui parentis reversi sunt, ad quem patriarchas converti vis Turcica non permittit. Quo facto et Polonae Rpcae libertati consultum est, quae sicut Turcicam servitutem omnibus modis horret, ita Patriarchae Constantinopolitano, ex arbitrio nutuque etiam Imperatoris Turcarum dependenti, huius Regni incolas administrationi subesse eadem Rpca quoties consideraret, toties Turcam in magnam partem Regni Poloniae per suos administros potestatem exercere vehementer dolebat. Haec fuit Cancellarii Lithuaniae prefatae unionis Ecclesiarum celebris defensio, qua in ordine quartam hanc septimanam ceu eleganti quadam coronide finio. Valachica deditio Tandem die dominico quintae comitiorum septimanae Nuntiorum Palatinatus Valachiae in frequenti Senatu legatio audiebatur1). Cum enim superiori conventu ipse tantum Hieremias Palatinus Valachiae se dominiumque suum Regi Poloniae fideii deditione subiecisset, tum nunc cum statibus etiam Valachiae eandem subiectionem reintegrare et per quatuor nuntios cumulatissime praestare opere praetium esse duxit. Hunc autem in perfungendo legationis munere isti nuntii ordinem tenuerunt, ut primus a Palatino, alter idemque monachus a statu spirituali, tertius a dignitariis Valachiae, ultimus ab ordine equestri deditionis commissam sibi provinciam obierit. Omnes autem sigillatim primum immensas Regi et Rpcae eo nomine gratias agebant, quod in tutelam et patrocinium hoc extremo illorum naufragio suscepti, plane a morte ad vitam restituti revocatique sint; deinde se perpetuos Regis et Regni Poloniae subditos profitebantur; ad extremum litteras suae absolutae deditionis offerebant. Absoluta deditione petunt sibi de Nicophoro Dedascalo iustitiam administrari, quem ex suis carceribus ad Palatinum Kioviae profugtsse aiunt, iilumque nefarium architectum totius Valachiae interitus extitisse, a quo interitu beneficio R. Mtis erepti sunt, asseverant. Responsum nuntiis Valachiae ad capita legationis nullum est datum, sed illud in aliud tempus reiectum fuit. Post diem domi- 1) Dnia 9 marca; por. dyaryusz pierwszy str. 103.