ipsos et gregem sibi commissum a Patriarcha Constantinopolitano tanquam membra a suo capite abrumpere atque Romano Pontifici aggregare non veriti sint. Ab altera vero parte aiter nuntius 1) eiusdem Palatinatus legatum atque oratorem se professus est, verum inter articulos huius Palatinatus praefatam unionis societatisque Ecclesiarum refutationem, qua suus collega stomachabatur, non contineri asserit, ipsumque potius collegam suum esse omni refutatione dignum, qui cum haereticus existat, schismaticorum causam procuret in alienamque messem calcem immittat. Sicut autem hanc sanctam Ecclesiarum reconciliationem omnes plane in optatis habuisse, ita cum singulari Dei clementia perfecta sit, patriae de hac exoptatae diu concordiae accessione merito se gratulari. Cancellarii Lithuaniae Unionis Ecclesiarum defensio Tunc iam, cum in omni genere virtutum, tum maxime in Catholica pietate illustris Leo Sapieha, Cancellarius Lithuaniae2), Sinodi Brzestensis primarius inter alios praefectus, et Regis et suorum in eodem officio commilitonum et Wladicarum, quos primus ille nuntius redarguebat, prudenter satis ornateque innocentiam tutatus est, neque Regem inquiens ad oboedientiam summi Pontificis Vladicas compulisse, sed ipsos a S. R. Mte petiisse, ut ad eam unionem dignaretur esse adiumento, quae tanto Rpcae non tantum Polonae, sed etiam Christianae emolumento foret; ipsos salvum conductum in Italiam proficiscendi a R. Mte implorasse; ipsos ex unanimi suo consensu Romam ex medio sui, cooperante ad id singulari Dei gratia, nuntios misisse atque per eosdem Romano Pontifici, supremo Christi vicario summoque Pastori, tanquam erroneas oves, Ottomanici lupi rabie atque violentia a proprio ovili reiectas, ad oscula sanctorum eius pedum debitum honorem atque oboedientiam detulisse; ipsos denique ad petitionem instantiamque Palatini Kioviensis Sinodum Brzestensem tam R. Mtis, quam etiam Archiepiscopi Gnesnensis Regni huius primatis, necessario ad id consensu accidente, libere constituisse. Neque a deputatis S. R. Mtis, quorum se unum fuisse praedicavit, aliqua vis sinodo illata, qui securitatam autoritatemque eiusdem ex officio suo tuebantur, sed partim a Palatino Kioviensi, qui et vires suas intenderat, ut hunc sinodum minis armisque disturbaret, partim a quibusdam haereticis, ex instinctu Palatini Kioviensis legationem terrarum Russiae ad piam Wladicorum libertatem opprimendam temere sibi usurpantibus, partim a Nicophora Dedascalo, natione et professione Graeco, operibus Mahometano, Valachiae profugo, Poloniae vero perduelle atque proditore, et quod gravissimum, 1) Kto to był, niewiadomo — dyaryusz pierwszy milczy o tem, wogóle całą tę dys kusyę o unii zbywa lakonicznie. 2) Dyaryusz pierwszy, str. 101, zbywa te mowę Sapiehy kilku słowami.