sub Agria strenuam navavit operam) ab Imperatore Turcarum suum Principatum esse loco praemii datum videns, omnes rationes et vias tentat et, ut aiunt, omnem lapidem movet, quomodo et furori Turcico et ambitioni fratris sui resistat; quo facilius commodiusque id praestare valeat, sub patrocinium atque tutelam Regis Poloniae pedibus manibusque sibi currendum declinandumque esse persuadet, internuntiumque suum cum litteris subiecttonem continentibus ad Regem Poloniae mittit. Postquam hic Casigerei internuntius ceu quadrupes in terram proiectus Regiae vestis flmbriam osculo excepisset atque facie ad Regem versus in locum stationi suae assignatum antiquitus usitata consuetudine retrocessisset, primum prosperam valetudinem felicesque omnium rerum successus nostro Regi suum Principem gratulari, deinde fraterna studia officiaque maiora, quam sui antecessores praestiterint, eundem cupere Regi nostro quam maxime commendata esse pef interpretem declaravit, demum legationis reddens litteras, commissa esse sibi quaedam arcana, quae nisi in arcano senatu posse narrari dixit. Post discessum huius internuntii Tartarorum ad suum hospitium, secreta consultatio in senatu incepta tota septimana ad decursum usque ipsius continue duravit Interea nuntii terrarum, post varia iitigiosaque praeludia rem ipsam aggressi, super propositionem Regiam Palatinatuum consilia iuxta illorum ordinem ex praescripto suarum instructionum coeperunt referre. Quae iam fortassis interrupto ordine continuata fuissent, nisi exorta duplex gravissima contentio: prirna de unione Graecae Ecclesiae cum Catholica eademque Romana, altera de iudicando Nicophoro et Jano perduellionis utroque inculpato, eam interrupisset. De unione Ecclesiarum disputatio Quod unionem Ecclesiarum spectat, de hac posteaquam summa inter Nuntios disceptatio agitaretur, iidem in duas partes divisi ad senatum prodeunt 1). Ab una parte, ex haereticis schismaticisque conserta, antesignanus 2) professionis haereticae (hoc affirmans esse sibi commissum a Palatinatu suo) in hanc unionem asperioribus verbis invectus est, illa confoederationi vim inferri asseverans et accusans partim Regem, qui tantum abest, ut hanc novam in destructionem antiquae fidei Ruthenicae factam unionem impedtat, ut etiam suo eandem patrocinio foveat promoveatque, partim a Rege deputatos sinodi Brzestensis praefectos, quasi discordes Ecclesias ibidem violenter sociaverint, partim Wladicas et Ruthenorum pastores, quod iidem et se 1) Dnia 7 marca: por. str. 101. 2) Był to Demian Hulewicz, który, jak mówi dyar. pierwszy »dość acerbe mówił«; posłował z województwa Wołyńskiego, które w instrukcyi zleciło swym posłom tę sprawę. Por. poniżej w Dodatkach Laudum Sejmiku Łuckiego.