etiam in Palatinatum Russiae constitutionibus nihil derogatum fore. Caeter rum neque illorum privatam protestationem nomine nuntiorum factam valere, quibus et res et nomen huius officii, ipsorummet collegarum autoritate ademptum est. Postulata deinde nuntiorum inferebantur: 1) Postulata nuntiorum 1. Ut miles, terrarum Cisalpinarum et Ruthenicarum possesiones bonaque suis stationibus exhauriens, abrogatur. R. Mtas respondit: licet finitimas Turcicae ditioni partes exarmare sit periculosum, tamen quia salubre illis hoc videatur, R. Mtem votis illorum se accommodaturam. 2. Ne salaria nuntiorum procrastinentur, quae R. Mtas thesaurariis solvere demandavit. 3. Ut militum licentiae, ad omnem vim et rapinam solutae, rigore iuris habenae contrahantur. De his et ipse Dux exercituum se iustitiam administrare semper paratum esse, modo prius isti violatores accusentur, declaravit, et R. Mtas Ducis exercituum officio aliquam socordiae notam eo nomine inuri non licere, cum nemo reus esse possit, ubi actor non praecesserit, verum et nunc eos milites, a quibus iniuria affecti sunt, saltem in iudicium prius vocentur, debitas excessui poenas statim luituros pollicita est. 4. Quarto loco quatuor simul postulata sequuntur: Estonia, confoederatio, nobilium ratione bonorum haereditariorum post curiam evocatio, vacantiarum distributio, quorum decisio in consultatione R. Mtis pendet. Fuerunt et alia, quae omnia si hic enumerarem, laterem me lavare multi intelligerent, consulto ergo haec praetereo. Caietani de societate belli resolutio Vocat enim nos ad se Cardinalis Caietani legati a latere illa ratione societatis belli, cuius gratia aliquot ianx comitia instituta fuerant, resolutio 2), quam in sententiis super propositionem suis senatores a Caietano exposcendam suaserunt. Tale ergo Caietanus, aliquot senatoribus in suum hospitium a R. Mte missis et tam de adventu oratorum C. Mtis quam de sequenti continuatione tractatuum Christianae confoederationis percuntantibus, responsum dedit: Aegre C. Mtem id accepisse, quod in actu commissionis Cracoviensis nihil magis Poloni exposcerent, quam ut transactioni Bedzinensi satisfiat, cuius rei executio diminutionem quandam eorum familiae dignitati videtur irrogare. Propterea vero C. Mtem ad comitia oratores nulios misisse, quia tractatibus foederum cum Turca suos legatos interesse rem suae Mti ignonimiosam C. Mtas arbitrata est. Nunc 1) Por. dyaryusz pierwszy str. 92 (petita wniesione przez Podsędka Sędomirskiego,. Marcina Suskrajowskiego) i str. 95, odpowiedz króla. 2) Por. dyaryusz pierwszy str. 86.