mari, sive terra susceptis, quae inter hoc Regnum Poloniae ditionesque ab eo dependentes ac inter civitates Hansiaticas Dominio Regis Catholici ac Regnis Hispaniae subditis intercedunt, ita, ut si ipsa, vel sui vasalli ausi fuerint dictos mercatores impedire aut iisdem damna inferre, futurum sit, ut Mtas Vra ordinet, ut repressalia in sui Regni portubus locum habeant, ex quibus nihil incommodi accidet Nobilitati Poloniae quoad grana caeteraque mercimonia, cum regnum Angliae caeteraequae annexae provinciae iis praecise opus habeant, nec possit aliunde eadem necessitati provideri. Quo fiet, ut non solum redeant ad portus consuetos, sed et Mtas Vra (quod aequius est) legem illis praescribat potius, non illi Mti Vrae turbando negotiationes Principum, qui pace ac amicitia coniuncti sunt. Quarto, ut providere dignetur Sua Mtas, ne quo tempore bella ista in Belgia geruntur, vendantur Catholicae Mtis inimicis grana, cineres, pix, arbores, mali et alia huiusmodi, quae ad navium fabricas ac instructiones sunt necessaria, si praesertim ad manus fuerint mercatores (ut futuros non dubitatur) subditi ac fideles Regis Catholici, qui ea cupiant coemere. Nec ea quidem parte quidquam decedet Nobilitati Polonae; si enim sors ferat, ut desint interdum mercatores, vasalli vel amici Regis Catholici, tunc vendi iisdem dictae merces, quibus hactenus divenditae sunt, poterunt, semper tamen amici et catholici praeferendi erunt vel haereticis vel rebellibus. Qui cum aliunde, ut dictum est, non valeant tam commode sibi providere, semper accurrent ac plus solvent, quo plures intelligent hac ratione adventare emptores. Haec omnia cum ratione sint conformia ac universali Ecclesiae Catholicae utilia, tantique exempli his, qui eam turbare student, ac iis, qui remedium adferre volunt, stimuli, sique insuper iungantur pium illud Mtis Catholicae desiderium, quo Mti Vrae servire exoptat, continuando pacem, amicitiam mutuamque ac fidam correspondentiam, simulque consideretur prompta illa Mtis Vrae voluntas, quae reciprocam prorsus benevolentiam promittit, sperat dictus orator, semper Mtem Vram totumque hoc Regnum Poloniae nobilissimum voti sui compotem futurum, operamque Mtem Vram daturam, ut quae postulata sunt, quam citissime assequatur. lego dnia w kole poselskim zaraz po ranu nie będąc na początku sejmu p. Referendarz koronny 1), kolega posłów Ruskich od senato­rów obranych, dawał racye suae legitimae electionis, że nie za oppressyą żołnierza, ale za zgodą slachciców osiadłych i za podpisami onychże pospołu z senatorskiemi, i że artykuły ich barziej się do obrony Rzpltej ściągają a pars adversa non secus, zaczym też obmowę i zalecenie siebie samego zrobiwszy 2), 1) Jan Tomasz Drohojowski. 2) Niema w MS.