voto Regi denuntiare consueverint —tunc iam per R. Mtem sui officii admoniti sunt1), ut ad suum usitatum sententiarum diversorium concedant atque ibidem exemplo senatorum, omnium litium posthabito strepitu, concordes super propositionem tantum Palatinatuum decisiones proferant et quomodo hoc incendium ex Pannoniae cineribus in aras et focos patriae erumpens restinguendum sit, hoc unum consulant; illorum rem agi, illorum saluti haec pericula imminere, illis maximam ergo curam adhibendam esse, cui toto pectore eosdem innixuros R. Mtem non dubitare. Hucusque primae alteriusque septimanae Comitiorum acta quodam modo ordinata recensuimus; dum vero eundem ordinem in sequenti descriptione retinere cupio, nequaquam illum in hac futura rerum confusione praestari posse fateor. Hic enim omnium rerum congeries, hic senatorum partim iudicia, partim arcana consilia, partim postulatorum a nuntiis interpositorum decisio, paftim legationum expeditio describenda venit; hic nuntiorum variae lites aperiendae, ad quas dum progrediar, ex aperto serenoque in nebulosum me coelum progressurum video, namque turbati similitudo ad purum tranquillumque aerem ea senatoriae consultationis ad equestrem. Contentio de Visniciensibus nuntiis reintegrata Utut est, cum iam tertiae septimanae die Lunae2) nuntii mutua inter se consilia iuxta propositionem Regiam de patriae defensione inire deberent, tum de Visniciensibus nuntiis recenti quorundam nuntiorum adventu contentio excitatur. Quae per aliquot dies diversis animorum sententiis cum aleretur, eo res devenit, ut rem priori septimana decisam non debere reintegrari censuerint, eaque ratione Visnicienses nuntii iuxta priorem decisionem officio suo exautorati sint. Aegre dum aliqui Visniciensium nuntiorum id accipiunt, cum aliis nuntiis, postulata sui consessus defferentibus, se coram Mte R. sistunt nihilque in Palatinatum Russiae, nuntiis eius Palatinatus explosis, posse in hoc conventu statui protestantur. Ex unanimi senatorum consilio eorum protestatio a Rege ita expuncta est: partim Mtem R. optare, ut haec semina discordiarum omni Regno nocivarum, dum in herba sunt, ab ipsismet propter bonum patriae elidantur, partim debere ilios legitimae suae exautorationi ab illorum collegio in eosdem pronuntiatae libenter parere. Nam sicut in iudicio Tribunalis Regni in illum etiam Palatinatum decreta statuuntur, cuius deputati absentes fiunt, et in conventibus praeteritis tam nuntiorum, quam senatorum magna pars, aliquando dimidia desiderabatur, attamen illorum edicta et constitutiones nunquam absentium temeritate convellebantur, ita eorum, qui legitime nuntiis annumerari non poterant, necessario secessu futuris huius conventus 1) por. dyar. pierwszy str. 86. 2) dnia 25 lutego; por. dyar. pierwszy str. 87.