tu mearum virtutum posessione vis te contra omnia divina atque humana iura exhaereditare, tu Mahometi nomen, proh scelusl vis invocare, tu templorum ad gloriam Dei eiusque sanctorum immortalem memoriam fundatorum et iam magna in parte in speluncas quorundam insolentia redactorum, has inquam reliquias vis tradere Turcis prophanandas ? Haec est nostrae matris nostraeque patriae quaerimonia; ego etiam minimus huius matris filius minimusque Polonae Rpcae servus et Tibi Omnipotens Deus, cui universa cordis patent arcana, et Tuae R. Mti et tibi inclito senatui et vobis omnibus Regni ordinibus testatum esse volo, quod ex debito officii mei pro gloria Dei, pro patriae salute, pro Tuae R. Mtis perpetua laude meum effundere sanguinem sim paratus. Suntne adhuc sive in senatorio, sive in equestri ordine aiiqui, qui nunc, nunc inquam et Christo et patriae amorem testari suum renuent ? His ego dictum esse volo, quod flumina, campi, silvae brutaque etiam animalia contra vestram negligentiam et impietatem insurgent, atque flagitiorum sentinam, blasphemiarum paludem, sacrilegiorum colluviem, Christi fidei Christianorumque omnium voraginem Mahometi legem in hanc regionem vestra socordia introduci protestabuntur, eoque nomine coram extremo Dei iudicio vobis causam dicent. Ad extremum, si vos nihil ista movent, moveat hoc saltem ultimum, quod et Deo et angelis et omnibus gentibus eritis opprobrium, atque non solum in hac vita perpetuam sub Turca servitutem, sed etiam in inferno aeternos cruciatus sempiternaque sub Lucipero supplicia incurretis. Tu Iesu Christe nostri miserere, tu luem pestemque Mahometanam hic grassari non sinas atque ex Tua clementia largire nobis, ut sicut Te a principio, ita et ad finem Deum nostrum profiteamur. Haec fuit Joannis Zamoiscii Ducis exercituum sententia; quam cum divinus senex summa canorae vocis gravitate gestuque hefoico ceu primarius in Regno hoc pericuiorum imminentium provisor atque idem repulsor in senatu referret, neminem auditorum comperiebam, qui vel perculsa consternataque facie, vel genis lacrimarum rore perfusis non conspiceretur. Rex ipse sacrosanctis lachrymis eius sententiae subscripsit; reliqui vera officiales1), Leone Sapieha Cancellario Lithuaniae inter eosdem eminente, illi ex ordine succedentes, quam tacito animorum consensu amplexabantur, ad eandem voce aperta consenserunt. Terrestrium nuntiorum expeditio. Postquam senatorum super conventualem propositionem vota atque suffragia ad hoc littus appuierunt, — sit vero hoc antiquo usu receptum, ut semper nuntii terrarum eadem vota praesentes auscultare, finitisque ipsi etiam super quodlibet propositionis punctum Palatinatuum consensum sibi prius invicem, deinde ex communi 1) Lew Sapieha, Gabryel Wojna, Dymitr Chalecki; por. dyar. pierwszy str. 85.