Mtas R. dignetur. Quod ipsius personam spectat, petiit S. Mtem R., ut de illo ita persuasa sit, tanquam de eo, qui omnium beneficiorum a R. Mte tam communiter toti Rpcae, quam etiam sibi abunde collatorum gratum se omnibus modis declarare ubique locorum velit, idemque praestare semper paratus sit. Vota Senatorum In sententiam Magnifici Hieronymi Gostomski Palatini Posnaniensis omnes plane senatores unanimiter iverunt, utpote Palatini atque Castellani, ex quorum numero Palatinus Ravensis Wilkanowski 1) in quorundam odia senatorum prudenter invectus est privata, dicens, cupiditate, iuvenili consilio, intestinoque odio Ungaros periisse. Tres tantum Palatini: Smoleński 2), Nowogrodzki 3), Brzeski4) diversae a Catholica fide religionis, etiam ordinatam belli societatem renuebant, illi versiculo innixi: Moribus antiquis stat res Romana virisque; maiores autem nostri nihil unquam contra Turcam adversi moliebantur. Votum Zebrzidovii supremi Regni Marsalci. Restat, ut ad officiales, tertiam partem senatus, veniam, ex quibus nemo non concordes senatorum animos secutus est. Ut incipiam a Zebrzydovio, supremo Regni Marsalco5), inter offrciales primum tenente locum, hic illorum vota eleganti suo consensu approbavit. Duo vero potissimum singularia in voto Marsalci notantur: primum est, quod societatem belli ideo Germani non prosequantur, vel quod de nostro ad eam consensu omnium desponderint, vel quod aliquibus huius vinculi conditionibus a nobis desideratis Caesarea Mtas offensa sit, vel quod suis Turcam viribus Germani se debellaturos sperent. Alterum vero, summum inconveniens in ordinem nuntiorum introduci, ut quod absque singulari particularique cuiuslibet licet maximae partis consensu decisum ibi fuerit, irritum illud totum reddere quidam studeant et tantam autoritatem inique sibi usurpent; quam neutiquam stare posse probavit, nisi aut paucorum particulari temeritate universalia vota infringi opprimique liberum sit contra omnia iura et privilegia libertatis, aut commune comitiorum consilium tollatur, propter quod ex omnibus Regni partibus prudentes viri convocantur, aut omnia irrita sint nulliusque valoris comitia propterea, quod in illis nulla conclusio reperiatur, cui aliquot voces non sint contrariae. Sed haec absurda esse maxima. Libertatem itaque nuntiorum in sententiis 1) Dnia 12 lutego; por. dyaryusz pierwszy str. 58. 2) Jan Abrahamowicz 21 lutego, por. dyar. pierwszy str. 56—7. 3) Teodor Skumin Tyszkiewicz; tamże str. 58. 4) Krzysztof Zienowicz; tamże str. 58—9. 5) Por. dyaryusz pierwszy str. 68—69.