constitutumque merito dolebat; nam si ille sumptus illaque omnia summam in unam collata fuissent, quae frustra esse profusa quisque cernit, magnum inde non solum Polona, verum etiam Christiana Rpca contra hunc teterrimum hostem praesidium haberet Societatem itaque ordinatam, candidam sinceramque atque perpetuam sibi placere testatus est, atque vitam cum sanguine pro gloria Christi, pro saluteque Rpcae se libenter profundere, neminemque in tam pio christianoque studio sibi velle praeferri, prolixe obtulit. Sed iam diffisis de confoederatione belli nequaquam dormiendum in utramque aurem censuit, illamque vocem oscitantem: Deus nobis haec otia fecit, non respuendam vehementer suasit, tempore pacis arma, commeatus, arces omniaque praesidia belli apparanda. Neutralistas sibi non placere, quos omnes ii, qui politicam exercent, damnant. Quod attinet autoritatem comitiorum, hanc gravissime tuendam promovendamque esse multis rationibus comprobavit; quorsum enim haec omnia, quae super autoritate conventus multo labore construimus, si fundamenta eius suis sedibus commoventur? Atque ut sublata causa tollitur effectus, ita sublatis comitiis omnia eorum sancita tolluntur: in autoritate comitiorum libertas, iustitia, securitas interna externaque, tribunal Regni, primarium in Polonia pacis ornamentum, fundatur, omnia denique privilegia tam spiritualia quam saecularia inde velut ex quodam fonte promanant; haec omnia vim patiuntur, dum vis autoritati conventus infertur. Quare rem apprime toti patriae necessariam existimavit, ut huic malo maturum paretur remedium et tale, quod ad executionem possit devenire; nam error in principio parvus, in progressu maximus exsistit. Foedera cum tali melioratione, in defectu Christianae societatis, cum Turcis paciscenda, ut quotiens Tartari Polonos incurrant, ab iisdem pace foederum inviolata libere incurrantur. Stipendium, sudore cruento satis bene meritum, non amplius militibus prorogandum, sed ex futuris contributionibus praeteritorumque retentis ut illud exolvatur, se cum aliis rationibus in hanc sententiam pertrahi, tum illa potissimum, quod detenta merces apud Deum non sit impunita, declaravit. Iniuria Archiepiscopi licet se permoveri, tamen in eum, qui est incupaitus, nisi iuridice huc vocatus fuerit, nihil posse aequum iustumque statui 1). Legationem Sueticam non solum audiendam esse, sed et rebus omnibus S. R. Mtis eo studio consulendum providendumque, quo nos ornare, tueri atque omni felicitate omnibusque bonis cumulare Eius 1) Tego ustepu niema w dyaryuszu pierwszym wcale.