commissus patrocinio, opprimatur, nemo est, qui non videat. Nihil enim intentatum reliquit, quo partim interitum huic tyranno accerseret, partim progressus ipsius impediret, neque sumptui, neque opibus ea in re conficienda parcebat, ut non modo pastoris, sed etiam parentis officio cumulatissime satisfecerit. Cuius paternum amorem et Sua Mtas R. et Inclyti huius Regni ordines satis abunde experiuntur, dum saluti atque integritati suae tanta eiusdem vigilantia animadvertunt providere. Quo nomine immortales Eius Sanctissimae Paternitati agunt gratias, tantumque se debere Eidem profitentur, quantum nullo unquam tempore possint exolvere; caeterum salvam diuturnamque incolumitatem Eius Sanctissimae Dignitati ex animo precantur optantque plunmum, ut et Ecclesia Dei et Rpca Christiana et Eius S. Paternitas ex hoc sempiterno Christiani nominis hoste toti optatam mundo victoriam ad laudem et gloriam Dei consequantur. Ad puncta legationis Tuae Ill R. Dominationis tunc demum responsum dabitur, cum de iis commodiori tempore atque in frequenti senatu consultum fuerit. Absolvimus legationem cum responso, quorum unum alteri correspondet. Ut enim in legationis conclusione societas belli eiusque incepti tractatus a Caietano non urgentur, neque ulla iit mentio Caesareae Mtis nuntiorum, qui ad resolvenda commissionis dubia pro comitiis praesentibus affuturi sperabantur, ita et in responso» R. Mtis Vicecancellarius consulto eam silentio praeteriit. Partes Propositio R. Mtis1) hic iam consideranda venit, quae propositionis. septem puncta in se complexa est: I. Utrum ordinata societas belli sit nobis contra Turcas ineunda. II. Societate irrita, foedera an sint cum Turcis paciscenda. III. Defensio patriae qualis contra Turcas statuenda. IV. Tartaris donativa utrum persolvere debeamus. V. Cosaci in ordinem ut redigantur. VI. Autoritati comitiorum, quae a multis violatur, ut sit consultunu VII. Ut Suetica legatio expediatur. Votum super propositionem Archiep. Gnesnen. Ad ista septem puncta omnia senatorum vota referuntur; ac quoniam in senatorum consessu primum tenet locum spiritualis ordo, in quo eminet Legatus natus et Regni Primas Archiepiscopus Gnesnensis2), hujus ergo imprimis sententiam proferamus. Hanc in tres partes, Christi nomine invocato, partitus est: in prima periculum vicinorum, in secunda singularem erga nos gratiam Omnipotentis Dei, in tertia defensionem collocavit. 1) Tresc propozycyi podano w pierwszym dyaryuszu (str. 18) mniej dokładnie niż tutaj, tu zaś pominieto punkt o zapkcie żołnierskiej. 2) Stanisław Karnkowski; por. dyaryusz pierwszy str. 28—33.