Legatio Regis Hispaniarum. Legatos ergo prius expediam: quorum primus Regis Hispaniarum Admiralius1) in cubiculo R. Mtis praesentibus senatoribus legationem peragebat, quem partim ad natalitia Catherinae Regis filiae gratulatum, partim, ut precaretur Polonos, ne in portoriis subditi Regis Poloniae merces suas Anglis vendant, quae Hispani coempturi sunt, missum esse praedicant. Quamquam vero senatorum arcano id silentio prematur, tamen cuivis etiam rudi subolfacere id non est difficile, hac Hispanica legatione ad sociale bellum Polonis classicum etiam cani. Ingressus Caietani in Varsaviam. Sequentis hebdomadae die Lunae Summi Pontificis Legatus a latere Caietanus2), inter Imperatorem Christianorum et Poloniae Regem conciliandae adversus Turcam confoederationis antesignanus, Varsaviam venit; cuius adventus nullo non senatore obviam illi in comitatu splendido prodeunte, honorifice est peractus. Postero die3) idem Caietanus dum ad salutandum Regem in arcem venisset, Rex ex omnibus pallatiis ad ultimum atrium in occursum eidem processit: in cubiculo tandem salutatione utrinque data, idem Legatus ad atrium illud extremum per R. Mtem satis pro dignitate et honore Sedis Apostolicae deductus, ubi et primo exceptus erat. Oratio Caietani. His diebus Lunae et Mercurii4) propter bachanalia, die vero Martis 5), propter solemnitatem festi Cinerum comitiorum studia intermissa fuerant. Quare die usque Jovis Caietanus ad senatum honorificentissime adductus a dextra Regis manu, primo consedit, deinde tali legatione usus est...6) Responsum Regis datum Caietano. Ea fuit Romani Pontificis, Christique Vicarii legatio, quam S. R. Mtas cum suis Regni ordinibus ea grati animi significatione per Vicecancellarium excepit7): curam hanc, atque paternam solicitudinem, qua Sanctissimus Antistes contra teterrimum Christi Christianorumque omnium hostem propterea usus est, ne eius potentia atque tyrannide grex fidelium, eius primario 1) Dnia 12 lutego Don Franciscus de Mendoza; por. dyaryusz pierwszy str. 10 — 14. 2) Dnia 17 lutego; por. dyaryusz pierwszy str. 20. 3) Dnia 18 lutego; dyaryusz pierwszy nie ma tych szczegółów przyjęcia. 4) Dnia 17 i 18 lutego; por. dyar. pierwszy str. 20. 5) Dnia 19 lutego; por. dyaryusz pierwszy str. 21.; autor popełnił tu bałamuctwo zwąc wtorek dniem Merkurego a środę dniem Marsa. 6) Mowa Kajetana, w tym dyaryuszu podana jest li tylko skrócona formą mowy jego, w dyaryuszu pierwszym na str. 21—27 w całości podanej; dla tego tez opuszczamy ją w tem miejscu. 7) Jan Tarnowski: por. dyaryusz pierwszy str. 27—28.