totius Poloniae elegantissimum florem omnibus virtutum odoribus flagrantem aspicere, tum, quod nihil habuerit optabilius, quam ex omnibus Regni partibus ad hoc luctuosum incendium, ex vicinia in aras et focosPoloniae erumpens, fortiter restinguendum, tali animorum alacritate currentes intueri; caeterum partim hortari eosdem, ut posthabitis privatarum rerum studiis, de Rpcae saiute ab imminenti conflagratione atque funesto occasu immuni reddenda, in hoc conventu prudenter consulant, partim, ut sua et illorum consilia optato fine Deus ter Maximus laetificet, Divinam eiusdem clementiam Regem praecari. Petri Goraiski excusatio. Eodem die Petrus Goraiski1), in quem illud Tullianum proxime quadrat elogium: peritorum eloquentissimus, eloquentium peritissimus, iussu nuntiorum terrestrium eleganter satis et praeproperum Visniciensium nuntiorum amorem patriae et suam libero dignam homine dicendi libertatem excusavit, asserens, illam ex pietate sua erga religionem proficisci, qua nunc quodam modo violata, in lubrico statu videtur tota Rpca dubie consistere; simulque petiit, si putat ea in re Mtas R. erratum esse, illud totum paterne, mutata animi sententia, condonari. Ad eandem responsum. Post diuturnam, cum senatoribus de responso, consultationem tali demum Vicecancellarius2) a Rege ad nuntios usus est: Licet nihil magis in optatis habeat sua R. Mtas, quam ut sub uno capite, in una Rpca una fide Deus colatur, tamen quia haeresium contagio et labes corpori patriae pro certis eius iiliorum excessibus aspersa est, ad nulla asperiora remedia Mtem R. procedendo, communi omnium laudo eandem parere. Quod attinet intempestiva quorundam in Rpcam studia, quibus in tranquillo procellas excitant, iis R. Mtem tanquam patrem filiis indulgere atque ignoscere, in posterum talem opinionem R. Mtem de illis concepturam, qualem subsequentibus suis operibus demeruerint. Hic iam ad propositionem Regiam, cui tanquam cardini tota comitiorum series adhaeret et in cuius diligenti consideratione omnium ordinum studia conatusque desudabunt, etsi devenimus, tamen hucusque illi supersedendum esse puto, quousque reliqua, quae partim in decursu primae septimanae, partim in progressu sequentis gesta sunt, tenui penicillo non perstrinxero; neque enim propositionem a sententiis senatorum divelli convenit, neque sententias legationibus, externorum Principum interserere decorum est. 1) Por. dyaryusz pierwszy str. 19. 2) Jan Tarnowski por. dyaryusz pierwszy str. 19.