mentis locupletata, primo etiam intuitu non tantum agnoscat, sed etiam in his temporum angustiis tantam utriusque pacis ornamentorum accessionem admiretur: domi germen iustitiae concordiaeque in dies elegantius Tua industria efflorescit, foris Tua eadem opera et fines Regni proferuntur et hostiles catervae in sua latibula sese referre saepius compulsae. Casu fortuito, non autem singulari Tuae R. Mtis providentia atque felicitate ista conflci aliquis invidus garriet; vel fortuito evenit, quod Tauricanus Princeps 1) acerrime suum fastum Tuae R. Mtis milite depressum attritumque sentiens, invictissimo Zamoiscio Duci exercituum, quibusvis 2) pacis conditionibus se stnngendum subiecerit ? Fortuito et iliud, quod confluens ex tota Polonia perditorum quorumvis colluvies in perniciemque patriae acerbe intumescens atque insurgens, praeter omnium spem Tuorum fortitudine exhausta annihilitaque est? Spectabant haec viri rerum ante actarum periti, atque in memoriam sibi revocando, tales praedonum confluxus in magna saepe imperia crevisse, ne hoc monstrum, ex variis sceleribus latrociniisque conflatum, esset patriae exitiale, vehementer extimescebant. Fortuito ergo praedonum acinaces avidissime non hostium, sed dominorum, quorum subditi erant, sanguinem sitientes, in iugulum non externi alicuius tyranni, sed in iugulum nostrae patriae vibrati, non tantum ex manibus caedem, incendia, interitumque Regni minantibus fortiter erepti, sed iidem etiam in signiferos huius luctuosae coniurationis atque in eorum perfida colla optimo iure fortuito inquam conversi? O delirum et toto errantem coelo, qui de tam praeclaris Tuae R. Mtis tropheis tantam animo insaniam concipere auderet, quasi illa casu, non autem singuiari studto atque industria constiterintl Verum enimvero valeant malevoli et depravati iudicii susurrones: nos hoc recens bonum, universa patriae Regnique huius intima penetrans et ultra fines etiam redundans, inexhausto primum fonti omnium rerum, unde ab aeterno rivuli bonorum scaturiunt, deinde Tuae R. Mtis virtuti, studio atque felicitati ex hoc utroque promananti acceptum referimus. Non immerito itaque de prospera Tuae R. Mtis incolumitate nos laetari praedicamus, dum felix faustumque eiusdem gubernaculum uberes fructus patriae germinare aperte intuemur; quod dum agimus, faciemque hanc Rpcae hoc Regale solium cingentem laeto aspectu Tuam R. Mtem contemplari sensu oculorum consequimur, in eam nos descendere sententiam aequum nobis visum est, ut existimemus, qui horum omnium Regni ordinum coram Tua R. Mte nunc comparentium adiuvandos exequendosque suos conatus omnium studia certatim plane concurrentia Tua Mtas R. experta est, quod eadem optimo quoque iure laetitiae nostrae colletari congaudereque de- 1) Han KazyGierey 2) W RP.: qmbus suis. Dyaryusz sejmu warsz. r. 1597. 9