vit) remotis, patriae potius periclitanti consulere et iam iam pereuntL opem ferre, quam tantas agere rixas instituant. Neque tamenprius hic sententiarum fervens conflictus deferbuit, donec a meridie die Veneris 1) eorum authoritas praevalere coepit, qui neutros ad suum consessum admittendos censuerunt; quod enim in iudiciis tribunalis Regni facere iudices consueverunt, ut semper deputatoseius Palatinatus, qui debitum excedunt numerum, a suo consortio suisque subsellis arceant atque excludant, idem illis in hac pluralitate nuntiorum consultissimum esse factu visum est. In hanc sententiam omnibus tandem euntibus unanimique acciamatione urgente, Marsalcus utrosque Visnicienses nuntios loco in suo consessu collegioque carere pronuntiavit: ita de lana plane caprina lis aliquot diebus agitata, vix quintae diei occasu sopiri potuit. Post altercationem Visniciensem die sequenti2) ad osculum Regiae manus nuntii terrarum accedunt, quorum nomine Marsalcus eorum Petrus Miskowski tali primum salutatione in frequenti senatorum consessu Regem excepit3): Salutatio Re- gis per Pe- trum Misko- wski Marsal- cum facta. Quod erat optandum maxime, Ser. Rex, et quod etiam semper ardentibus in votis habuimus, ut aliquando felicibus auspiciis hoc tempus illuxisset, quo contra imminentia pericula quam fortissimis patriae salutem praesidiis muniremus, hoc quonianx primum ineffabili Dei clementia, deinde singuiari Tuae R. Mtis studio nunc iam plane manu tenemus, simui et immortali Deo immortales gratias referre. ut quanta ex Tuo felici conspectu Tuaque integra et salva incolumitate in animis nostris laetitia exoriatur, Tuae R. Mti declarare opere pretium esse duximus. Quis enim subditorum de tanti Regis prospera valetudine non omnibus laetitiis efferatur, cuius inceptis omnes efTectus ex animi sententia respondent. cuius conatibus pro hac Rpca susceptis universaL mundi elementa favent, cuius res gestas Supremus mundi Gubernator divina gratia secundat? Quis tam alienae mentis, qui licet non penitius et facietenus saltem Tuarum seriem virtutum percurrat, non tot illas in Te florere experiatur, quot fidelis aureaque libertate gaudens subditus liberae gentis Principi inesse debere intelligit ? Quis tam aspectus obtusi atque non bene perspicacis, qui sive ad internam sive ad externam Rpcae pacem oculorum radios convertat, omnia pacis ornamenta, et in pristino conservata splendore et multis neque mediocribus incre- 1) 14 lutego; por. dyaryusz pierwszy str, 15. 2) dnia 15 lutego; por. dyar. pierwszyr str. 15. 3) dyar. pierwszy str. 16 —18.