tum sortiturus? Quo ergo vitio nunc ante comitia laboro, eiusdem si hoc opus post comitia mihi aggrediendum esset, me expertem fore sentio; tunc enim typum speciemque rei iam gestae post rem gestam cernere est non difficile, quam ante gestam impossibile. Hinc accidit, quod dispositionem partitionemque universalem comitiorum ex rei natura petitam atque desumptam, quae necessario in fronte huius negotii mihi collocanda erat, praeterire necessario cogar. Cum tamen alia dispositio ex rei essentia, alia ex accidentibus emergat, ne videatur hoc opus scoparum speciem referre dissolutarum, utendum erit nobis posteriore, cum prima et praecipua non liceat. Chronologum itaque me in hoc opere futurum, non autem historiographum profiteor, et eam in tempora, cum in res non licuit, rem ipsam partior. Sex iuxta praescriptum legis septimanarum spatio tanquam certis limitibus atque cancellis comitia huius Regni comprehendunC mitior m tur quos ultra citraque terminos illa protrahi contrahique in more non est positum. Quod ergo septimanis conventus celebratur, tot partes huic nostro operi assignavi, atque in hebdomadas totum hoc opus partitus sum. Sed iam ad ea, quae prima septimana 1) gesta sunt, mentis aciem convertamus Personarum in conventu de periculis salutem patriae vel in toto vel in parte convellentibus sedulo inter se consulentium triplex repetitur ordo, primumque sibi vendicat Rex, penes quem summa emminentia, secundum senatus, penes quem summa autoritas, tertium nuntii terrestres, inde sic nuncupati, quod omnium Regni huius terrarum per Regis legatos, quid in hoc et alio atque alio periculo, facto opus sit, consultarum varia consilia ad conventum defferunt et ex illis optimum patriaeque saluberrimum Regi et senatoribus, in quo iidem acquiescunt, denuntiant, penes quos summa est potestas. Hf quoniam non prius instituto manum admovent operi, donec rectorem guberMarsalci natoremque, Marsalcum vulgo dictum, ex nuntiis Palatinatuum nuntiorum electio. primanarumque Regni civitatum velut ex floribus suae coronae eleganti ordine consertae, virum aliquem spectatae virtutis atque industriae, praeficiant, ideo huic antiquitus receptae consuetudini praesentes nuntii insistentes prima die comitiorum electioni huius primatis sui incumbunt, scientes id sibi debere primum negotii dari. Oui autem ne latum unguem a legum tramite discedere ex officio suo tenentur, iidem cum satis exploratum haberent, nunc ex Maiore Polonia, nunc ex Lithuania, nunc ex Minore Polonia alternatim vicissimque Marsalcos creari, 1 Dnie od 10 lutego (poniedziaƂek) do 16 lutego (niedziela).