CHRONOLOGIA COMITIORUM REGNI POLONIAE ANNO MDXCVII VARSOVIAE CELEBRATORUM. Illustrissimo et Magnifico Hyeronimo Gostomski de Lezenice Palatino Posnaniensi, Capitaneo Sendomiriensi, Sredensi etc. Domino Suo Amplissimo 1). Gostomski proavis orte potentibus O et praecipuum suave decus meum: Sunt, quos Tartarico flumina sanguine Infecisse iuvat, sicque fero suum Nomen Marte solent tollere in aethera; Sunt, quos Calliope cum Polihimnia Dijs miscent superis; sunt et honoribus Qui sacris feriunt lucida sidera. Te Mars cura Rei summaque publicae Dum mundi dominos evehit ad Deos, Quo Brutos superas denique Scaevolas, Juste gesta tibi consecro publica, Strinxi Tullianis quae breviter notis: Tales (ut referunt) talia nam decent. Quod universum incipienti opus apprime est necessarium, ut typum speciemque iliius rei, quam in lucem editurus est, animo comprehendat, id mihi praesentem comitiorum progressum describere incipienti deesse, nemo est, qui non videat. Nam licet non ignarus sim, quae materia, quae personae, quis ordo futurus huius sit conventus, tamen illud ipsum, quod rem constituit, forma, finis atque scopus comitiorum me latet. Quotus enim quisque numero hic est Varsaviae, qui vel sua divinatione atque augurio, vel subtiii etiarn ratiocinatione atque discursu consequatur, qualem et quem hic omnium ordinum confluxus sit efifec- 1) W tytule dodano jeszcze: Calci operis adjecta 1. Legatio Regis Hispaniarum. 2. Legatio Regis Poloniae in Sueciam. 3. Postulata Caroli. 4. Literae Sigismundi Regis (Starego) ad Romanos Pontifices. Z tych dodatkow Nr. I już wydrukowano powyżej str. 10—14, dwa nastepne poniżej w »Dodatkach«, ostatni zas opuszczamy.