Franciscus de Mendoza Marchio de Guadaleste Magnus Admiralius Regnorum Aragonum Aulae Catholicae Mtis praefectus nec non Consiliarius camerae et belli in provinciis Belgicis, modo eiusdem Regiae Catholicae Mtis ad Regiam Vestram Mtem viator, summusque Praefectus domus Ser. Archiducis Cardinalis, qua par est demissione exponit, se posteaquam nomine Regis Catholici Domini sui clementissimi Regiam Mtem ac Reginalem Mtem visitasset certioresque fecisset, quam iucundae fuerint grataeque suae Mti Catholicae literae, quibus a Ser. Vris Mtibus ad suscipiendum de sacro fonte novam prolem peramanter provocabatur et quam gravate tulerit easdem adeo diu in itinere haesisse, ut oratori suo non liceret ad tanti Sacramenti celebrationem praefixo tempore accurrere. Hoc tamen non obstante se in mandatis habuisse, ut iter adornaret ac R. V. Mtibus, ut fecit, declararet animum studiumque in ipsas suum, simulque cognosceret, qua eaedem Mtes Vrae sint valetudine, qua prosperitate et quiete Regna ista fruantur, ac si quae alia se offerant, in quibus sua Mtas Catholica officium aliquod praestare queat, ipsam semper fore promptissimam, tum ob rationes a se in medium allatas, tum ratione sanguinis, qui tantos Principes inter se conjunxit et connexit, ac denique ratione optimae voluntatis, quae in Sua Mte Catholica erga Regnum hoc totamque eius florentissimam nobilitatem est notissima. His inquam recensitis obtulisse se ait R. V. Mti literas credentiae a Ser. Archiduce Cardinali domino suo clementissimo datas, quarum occasione et virtute ob oculos Mti Vrae posuit statum belli Belgici eiusque principia, progressum ac terminum, quem praesente Ser. Archiduce Cardinale Rempublicam istam administrante obtinuit, explicuisse quoque, quam gravia in totum orbem Christianum redundant ac in dies redundent ex tam intestinis ac diuturnis bellis damna, quanti sumptus in his sustinendis ac continuandis a Rege Catholico facti sint, quas artes ac remedia, ut optatum belli finem, qui pax est et subditorum quies, assequeretur. non semel tentarit, nunc rigore armorum, nunc via negotiationum, nunc autoritate gubernatorum, nunc adhibitis Imperii Principibus, qui ad componendos Hollandorum ac Zelandorum, caeterorumque rebellium animos operam suam obtulere ac incassum plane interposuere. Tanta enim impudentia ac arrogantia responsa eorum perfusa fuere, ac si causa Clementissimi Regis, quae agebatur, iniusta esset vel impia, ipsisque liceret (praeter naturae ordinem) ab optimi Regis, cuius vasalli sunt ac subditi haereditarii, imperio oboedientiaque sese subducere, et hoc quidem non alio praetextu, quam, ut sine religione ac sine Deo vivant et dum conscientiae libertati innixi verae libertatis ac religionis, quam sola Catholica Apostolica ac Romana parit Ecclesia, jacturam faciunt, infamem ac perpetuam incurrant servitutem. Neque vero illis unquam a Regia Catholica Mte vel justitia