III. E SCRIPTORIBUS HUNGARICIS. I. Ludovici Cervarii Tuberonis Commentaria. Liber I Stephanus Bathoreus studiura suum in Albertum Regis Poloni filium convertit. Eum litteris suis, uti cum trecentis ad summum equitibus in Hun-gariam veniret, hortatus est, ratus id neque Comitiorum li-bertati obfuturum, et Hungaris pergratum, fore: utpote cum probe nosset vir moris antiqui haud imperitus, veterem inter Polonos, et Hungaros Reges intercedere necessitudinem, Hun-garosque in Polonia, itemque Polonos in Hungaria vicissim regnasse. Nec prudentem virum fefellisset opinio, ni in Co-mitiis de Rege Bohemorum Wladislao Alberti fratre germano viro magna moderati Regis fama, mentio fuisset facta (plerum-que enim ignavia modestiae faciem, quoniam utraque quieti dedita est, assumit); in quem sane vivente adhuc Mathia, tam-quam in Regni successorem, quorundam Hungarorum optima-tum oculi semper fuerunt conjecti. Igitur Albertus litteris Ste-phani acceptis, rem primo ad magistrum epistolarum, Calli-machum nomine, ex gente Italica hominem defert, quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in litteris prae-ceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper apud Italos famosus propter conjurationem in Paulum Secundum Romanum Pontificem initam. Atque idcirco quum supplicii metu Roma profugisset ad Mahometem primo Tur-carum Regem sese contulit; a quo, ubi causa exilii innotuit, brevi pulsus, in Poloniam ad Andream Casimirum illius gentis Regem accessit, nulla magis alia re fretus, quam si causa pe-regrinationis ejus esset ignota Polonis. Ubi cum Regi, qui qui-dem vir simplicis admodum erat ingenii, sese eruditionis com- III. E SCRIPTORIBUS HUNGARICIS. I. Ludovici Cervarii Tuberonis Commentaria. Liber I Stephanus Bathoreus studiura suum in Albertum Regis Poloni filium convertit. Eum litteris suis, uti cum trecentis ad summum equitibus in Hun-gariam veniret, hortatus est, ratus id neque Comitiorum li-bertati obfuturum, et Hungaris pergratum, fore: utpote cum probe nosset vir moris antiqui haud imperitus, veterem inter Polonos, et Hungaros Reges intercedere necessitudinem, Hun-garosque in Polonia, itemque Polonos in Hungaria vicissim regnasse. Nec prudentem virum fefellisset opinio, ni in Co-mitiis de Rege Bohemorum Wladislao Alberti fratre germano viro magna moderati Regis fama, mentio fuisset facta (plerum-que enim ignavia modestiae faciem, quoniam utraque quieti dedita est, assumit); in quem sane vivente adhuc Mathia, tam-quam in Regni successorem, quorundam Hungarorum optima-tum oculi semper fuerunt conjecti. Igitur Albertus litteris Ste-phani acceptis, rem primo ad magistrum epistolarum, Calli-machum nomine, ex gente Italica hominem defert, quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in litteris prae-ceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper apud Italos famosus propter conjurationem in Paulum Secundum Romanum Pontificem initam. Atque idcirco quum supplicii metu Roma profugisset ad Mahometem primo Tur-carum Regem sese contulit; a quo, ubi causa exilii innotuit, brevi pulsus, in Poloniam ad Andream Casimirum illius gentis Regem accessit, nulla magis alia re fretus, quam si causa pe-regrinationis ejus esset ignota Polonis. Ubi cum Regi, qui qui-dem vir simplicis admodum erat ingenii, sese eruditionis com-