44 45 KDJ infamiae restderet. Idque petenti Dominationi Vestrae concessisse, ut absque ullo iuris processu crimen ad Regiam Mtem delatum purgarent et quantum in illis esset, diluerent. Interim dum haec aguntur Regiaque Mtas perstaret 1) in suo proposito, multa alia argumenta obscurae voluntatis eorundem delata sunt. Dumque iterum Regia Mtas Dominationem Vestram appellat, accidit id, quod accidisse omnibus compertum est. Qua re peracta Dnus Christopherus in conventiculo Proszeviensi multis iniuriosis verbis contra Regiam Mtem asseverabat non regio, sed tyrannico more nobiscum agere, deinde vero, quod Sua Mtas sit periurus et libertates publicas infringat; tertium vero quod contra Suam Mtem militarem multitudinem illius palatinatus concitabat. Iis iniuriis Regiam Mtem lacessitam diem fratribus Dominationis Vestrae dixisse et ad eas rationes confugisse, quae sunt iuribus nostris consignatae; ad veteres enim iniurias, quibus Mtis Regiae animus fuerat offensus, hunc quasi cumulum fratres Dominationis Vestrae adiecere. Quod nisi fuisset factum, Regia Mtas illis rationibus, de quibus Dominatio Vestra cum Regia Mte convenerat, satisfecisset. Quod vero attinet securitatem adeundi praesens iudicium, Mtas Sua nihil tale vult denegare, quod esset iuribus et legibus nostris consentaneum. Nemini enim unquam prohibitus fuit liber accessus, quominus innocentiam suam declararet fretus fundamento libertatis nostrae, qua cautum est, ne quis unquam captivetur, nisi iure victus. Qui deficiebat in purgatione sua, is secundum morem veterem ad ulteriorem executionem decernebatur, qui vero probabat aut probat se innocentem esse, liber et absolutus pronuntiatur sine ullo libertatis publicae et iurium praeiudicio. Regia tamen Mtas, ne quid in eo videatur consilio celeri agere, mota Dnorum Consiliariorum et Dnorum Nuntiorum precibus causam hanc differt ad diem Lunae. Cz III miku dosyć nieprzystojnie nie wspomniał. A co się tycze wolnego przyjścia i odejścia, prawo to pospolite dawno obwarowało: neminem captivabimus nisi iure victum, a pokiej Panowie Senatorowie nie odwotują, wolno Ich Mciom odejść a nie będą hamowani. Tegoż dnia, iż już wieczór zachodził, do jutra odłożono. KDJ Die XXVII Januarii. Fuit dies dominicus 2). Rex cum regina audiebat sacrum obeunte id Rndissimo Leopoliensi. K Tegoż dnia Jan Zborowski, kasztelan Gnieźnieński, będąc wielce sollicitus o sprawach braci swej, że im ad extrema przychodziło, przyszedł w nocy do Marszałka koronnego. Tema mowy jego ta była: że widzi, że