424 425 K conscientiae hominem. Alter autem vicegerens aut pro hac vice, recte vocatuir Andreas Sezolkanów 1); etiam ait esse virum probum et sapientem, sed minime V. Mti favorabilem. Nam aliquoties dicit se cum eo im re Mtis V. locutum, ut Mtem V. pro principe suo eligant, ille autem dicere debuit: Licet est virtuosus (inquit), sapiens, iustus et in re militari experientissimus princeps, sed, inquit, ex partfa familia natus; non aliter, ac si etiam aliquempiam ex nostris eligeremus; attamen si ei regina, coniunx sua, ex hac vita migraret, ita quod posset nostram Magnam Ducem nubere, libentissime, inquit, faceremus; nam isti Austriani sunt homines iuvenes et ut, inquit, audio, non sunt industriosi ininusque audaces et quod magis, utuntur semper variis practicis cum aliis monarchis; timendum etiam est nobis non modo a Polonis, sed magis a Tartariis et Turcis. Et itaque sperat eum adhuc vacillantem esse minus quam istum generem prineipis sui. Illum autem Mscislavium dicit nullius momenti esse. De Ducibus Suiscensibus 2) multa bona narrat, quod sunt Mti V. bene affectissimi, et isti omnes confinales dominiorum Mtis V. exspectant beatam spem quasi patres in lymbo. Ego ob nullam aliam causam hic me retinui, tantum expeetando istum Moschum; nam mihi meus servus ex Praga nunciavit ea omnia, quod iste Zaborowski nimirum optabat mecum vidisse et iussit meo servitori ad me scribere, si adhuc hic sim, ut 3) exspectarem hic adventum eorum, et ita feci. Quid amplius Mtas V. Regia in eo negotio facere debeat, non est .mei consilii. Hoc tantum consultum mihi esse videtur, ut, quam maxime possit fieri, negotiis omnibus in dominiis Mtis V. tractentur isti Moschi, quia sunt maxime affecti Mti V. et sunt pauci, tantum 6 personae, facile possunt tractari; carent etiam suis equis, iin curribus Caes. Mtis usque ad granicies Mtis V. Kraepicz iam versus vehuntur tractanturque opulentissime, sed si traetabuntur a Mte V. bene, tradent oblivioni hanc tractationem caesarecam. Et heri confessi sunt coram Senatoribus meis servitores eorum, quod nunquam melius placuit eis panis Germanicus, sicut meus; dicunt enim, quod: iam nunc nostro et cibo et ;potu tractamur, non more Italico aut Germanico. In his omnibus salubriori consilio Mtis V., Domini mei clementissimi, cedo. In hac civitate, Serme Rex, est suspectus iam aer et multi isthic pro his nundinis Cracoviensibus ex hac civitate profecti sunt mercatores; licet quidem vix hesterna die dictum est mihi hac de re, sed iam in nova civitate ex tribus aedibus 4) vetitum est, ita etiam, ne nullibi inhabitatores 5) earum aedium sdiscedant ex domibus suis; cavere opportet nunc Cracoviae ab his mercatoribus. Et Dnus Duditius in hac septimana Poloniam ad bona 1) Andrzej Szczełkałow, główny diak Dumy bojarskiej. 2) Kniaziowie Mstisławski i Szujscy, bojarowie Dumy carskiej, byli współzawodnikami Godunowa. 3) W Rkp. simuet. 4) W Rkp, aedis. 5) W Rkp. in habitationes.