262 263 KD egredi civitate, ne iterum morti traderetur. Sed Bielavius 1) missis servitorłbus illum retraxit, quo facto maximam invidiam passim apud omnes sibi conflavit, qua ne periculosius deflagraret, missum iussit facere, et liber ita evasit. Die XXIV Februarii 9). Dies dominica, Die XXV eiusdem 3). Dni Nuntii venerunt petentes a rege, ne iudicium sibi usurpet actionis Dnae Włodkowa, quae contra leges in comitia sit citata in articulo iudicii castrensis. Dnus Cancellarius vehementi usus oratione 4) diluendo ipsorum postulationem et in medio producendo mancum, cui ambas manus amputasset Stadnicius Thomas 5), Mlodecium quendam, eam libertatem esse nostram, ut eam pro libitu factiosorum torqueamus neque illorum audaciae et improbitati obicem 6) ponamus; vim inferri privatis hominibus 7) contra libertatem publicam, vim inferri magistratibus, dum iudicata exequuntur, vim inferri legibus ipsis, et tamen nulla nos earum rerum indignitate et commiseratione tangi. Rogavitque regem, ut iudicaret causam introductam. R e x procedere decrevit in contumaciam partis absentis. Pan Trocki potym od Panów Litewskich conquestus est Królowi J.Mci, że ordines regni a negotio Livonico cum illis procedunt de facto voluntque, ut in omnibus stetur ipsorum voluntati, iudicio et arbitrio. Ostendebat incorporationis anni 61 certa documenta, ostendebat privilegiorum exempla ab nuntiis Livoniensibus mutuata, qui hoc idem cuperent, ut haec provincia adiungatur Lithuaniae. Multis ciadibus, multis impensis et sanguinis effusione quaesitam esse provinciam in commune, maiores tamen suas fuisse tam belli quam onerum omnium tolerationes. Opportere, ne aequalium iudicio removeantur premiis belli perpessionumque 8) communium; quod si id fieret, non aliter id interpretaturos, quam contemptum, et 9) illachrimando ducturos amissa libertate amisisse etiam patriam. Similiter Dnus Palatinus Yilnensis. Na to J. Mć X. Arcybiskup odpowiedział expostulando, quod non 1) D Belianus. 2) D 24 Februarii. 3) D 25 Februarii. 4) D vehementissima oratione. 5) Zapewne błędne imię, zaraz dalej, str. 263, nazwany Marcinem; tak Paprocki 203 (wyd. Turów.) jak Niesiecki, VIII 479 (wyd. hp.) wyliczając kilku synów Marcina St. ze żmigrodu , urodzonych ze Zborowskiej, znają tylko Marcina, później kasztel. Sanockiego, a nie podają Tomasza; ich siostrą była Katarzyna Włodkowa, u której w Piekarach pojmał jej wuja Samuela Zborowskiego podstarości Krakowski Mikołaj Urowiecki. 6) K obiicere, D se obiicere. 7) K omnibus, 8) D possessionumque. 9) D ex.