KD dominentur etc, sed ut sibi quisque pro conscientiae suae ductu pastores eligat 1) et in suis bonis statuat2). Regia Mtas: Non debet hoc quenquam offendere, quod nos ad cognitionem istius causae descendimus, nostri enim muneris est ea, quae ex paritate votorum remittuntur, iudicare et finem illis 3) imponere, ne partes aliquo modo se gravari conquerantur, si non fuerint admissae. Jam itaque ex decreto Tribunalis patet provincialem fuisse antea apud iudicium Visliciense competentem actorem declaratum ex facultate sibi a toto ordine demandata, contra quod in iudicio tribunalis citatum novas exceptiones intulisse, et cum repelleretur 4) ab actione, factum esse fortasse ex paritate diversarum sententiarum, ut haec causa sit remissa, isque est status illius: an provinciali sine priore et conventu illo, cui villa, de qua agitur, fuit resignata, competat pro eiusdem villae occupatione iure agere. Et quantum quidem ad hunc actoratum, scimus monachos ita esse institutos, ut ex superiorum mandato pendeant et de loco in locum transferantur sine ullis praesentationibus aut litteris mansionem stabilem declarantibus, denique actionum movendarum penes ipsos potestatem nullam esse, sed penes superiores. Igitur in hac actione priorem monasterii requiri non debere. Licet enim ipse desierit esse prior vel in alium locum sit translatus post expulsionem suam, tamen ordo ipse non defecit, cui legittime bona sunt addicta et qui possessionem illorum bonorum vult lucrari; cuius nomine provincialis, ut superior ordinis, causam agit, quem si actoratu abiudicaremus, simul eundem a sua functione 5) repulisse videremur, quod ne faciamus, iuris et aequitatis ratio nos admonet 6). Quod attinet difficultatem istam, quae elicitur ex vi confoederationis de parochiis in eo statu retinendis, in quo hactenus fuerunt apud eos, qui se ab ecclesia catholica semoverunt, ne videlicet hoc exemplo ad eorum recuperationem fenestra aperiatur: hoc minime ad eam rem trahi potest. Alia enim ratio est iuris patronatus parochialium ecclesiarum, alia regularium beneficiorum. Parochiales sunt in potestate, ditione et arbitrio suorum patronorum,, qui iuxta confoederationem possunt de illis disponere pro suo placito, et liberum est illis asciscere, quem et qualem volunt plebanum. Secus est 7) de regularibus intelligendum, nam Uli ex necessitate non hahent sibi iniunctam curam animarum, administrationem sacramentorum, ita quod regimen conscientiarum ad illos non pertineat, professioni 8) suae tantum sunt dediti, quam in se ipsos receperunt; proinde timendum non esse, ne, dum illi quod suum est repetunt et 9) recuperare contendunt, regimen animarum sibi sumere velle videantur. Cum vero omnis absurditas e medio 1) D deligant. 2) D statuant. 3) D ipsis. 4) W Rkpsach repelleret. 6) D superioritate, 6) D rationes admonent. 7) D Secus hic. 8) K possessioni. 8) K ut.