238 239 KD In qua decidenda dispar fuit senatorum voluntas pro religionis disparitate. Nam catholici viri, utpote episcopi, palatini Plocensis, Masoviae, Dnus Cancellarius et alii, Dnus Marsalcus, Dnus Palatinus Podoliae constantissime asseverarunt causam hanc a nullo alio quam a provinciali intentari potuisse, cum alia ratio sit regularium beneficiorum, alia saecularium: illa enim omnia pendent ex nutu et arbitrio superiorum et saepius mutantur, haec vero ex collatione patronorum, qui pro libitu suo parochias conferunt viris eiusdem religionis, cui adhaeserunt. Confoederationis vero autoritatem minime hac causa labefactari 1). Nam de fidei et religionis oppugnatione non agitur, sed de inscriptionibus et 2) commutationibus, de fundis, quae res fuit fori civilis, non fori coscientiae, oportereque Mtem Regiam cognoscere, ad quem villae occupatae proprietas pertineat. Si quidem inscriptiones cuicunque fiunt; etiamsi vel Judaeis vel ministris inscribantur, sublata omni de religionis diversitate contentione, necesse est, ut effectum sortiantur. Quod vero parrochias attinet usibus Evangelicorum in ipsorum paternis bonis usurpatas, ne huius actionis exemplo in ditionem et potestatem episcoporum trahantur, a 3) qua iam facti sunt liberi, id etiam vereri non posse. Nam alia est ratio pastorum, qui parochiis praesident, alia regularium, qui a pastoralibus 4) muniis obeundis sunt liberi et 5) immunes; tota illorum professio est in laude divina sita, sacramenta non administrant, praedicationi verbi Dei 6) non necessario incumbunt, itaque non esse timendum, ut hoc exemplo hi, qui pastoralem curam gerunt, ad vindicandas parochias ab Evangelicis occupatas nitantur. Non enim agitur de parochia, sed de villa regularibus per commutationem cum omni iure et dominio addicta et resignata. Verum quidem est, quod resignata sit ab antecessoribus Dnorum Olesnickie, sed ea est vis resignationum, ut nonnisi contrariis resignationibus retro comeent, ut videlicet illi, quibus resignatio 7) fuit facta, denuo resignent et iure suo cedant. Hoc si ab istis regularibus factum non est, profecto iustissimum esse, ut, quod occuparunt 8), deoccupent 9) neque occupationis suae confoederationem tanquam praesidium obtendant 10). Addidit Dnus Marsalcus: Si ego ministro aliquid inscriberem aut resignarem, num confoederationis speciosa usurpatio me ab ipsius impetitione liberaret Minime idem 11) intelligendum esse in hac causa, quae confoederationem ne pilo attingit 12). Loquebantur contra Dni Evangelici petentes confoederationem sibi conservari et ne ipsorum conscientiis 13) episcopi aut alii ab 14) ipsis delegati 1) K nie ma Confederationis do labefactari. 2) K nie ma et. 3) D in. 4) K posterioribus. 5) K nie ma liberi et. 6) D nie ma Dei. 7) K nie ma od resignationibus do resignatio. 8) K deoecuparunt. 9) tj. Oleśniccy, 10) D obtineant. 11) D id. 12) D attingat. 13) K nie ma conscientiis. 14) D de.