220 221 KD Regia Mtas 1) proposuit: Plurimi quidem ex Dnibus Vris superioribus suis sententiis talia documenta esse agnoscebant, quae in hac causa ab instigatore afferebantur, ut nullo modo evasio in re tam clara decerni posset; nihilominus nihil est ab ullo conclusive dictum, partim quod Dni Spirituales se excusarent, quod in criminalibus non liceret sibi ferre sententias, partim quod eorundem exemplum Dni Saeculares 2) secuti tum requirerent 3), aliquid nos etiam conclusive dicemus, cum ab aliis conclusive aliquid 4) dictum audiemus. Postremo alii agnoscebant quidem errorem, agnoscebant culpam in illis residere, nihilominus ad benignitatem et misericordiam inclinare videbantur. Duo solum modo erant, qui illi evasionem decernendam arbitrarentur. Igitur dedi hanc moram, partim ne praecipitanter viderer processisse, partim ut mea lenitas eo magis ab illis perciperetur, qui nostra iudicia taxent. Interea etiam credebam posse vitari (!) eos, qui contraria sentiant, et sedatum iri; qua in re nihil profecimus 5), illi enim non tam causam agere nituntur, quam partes fovere. Jam dimidium comitiorum transegimus in hac sola causa agenda. Maturandum itaque nobis existimo, sed quod tamen in sententiis Dominationum Vestrarum desiderabatur, id nunc ex animo 6) ut faciatis 7), ut vota sua Dtiones Vrae expediant et conclusive dicant, licentiae petulanti frena iniiciant. In privatis causis, nisi satis faciat quis decreto in re gravi et criminali, fit infamis. Quid in hac causa censendum est Apertae eius sunt litterae, apertus inimicus animi (!); vulgo passim inimicitias mihi indixit, Nisovienses contra me sollicitavit, coniuratus est in aulicos meos, me dicit mendacem, non se esse passurum, ut traducatur, cautiones fallaces commemorat, nomine regio 8) indignum affirmat, et alia similis audaciae et petulantiae, quae ita et perspicua sunt, quorsum spectent, quo tendant, ad cuius 9) perniciem ferantur, ut nihil magis notum magisque perspicuum esse possit. Haec quemadmodum censent criminationis causa scripta, sed animo hostili ad exitum perducendi. Ita de Nizoviensibus inepta 10) est expositio. Quid opus erat iuramento quorsum adhortatio illa: ut idem simus, inquit, animo et voluntate. Nemo est hebes, quin ex his rebus colligat, quidnam sibi proposuerint. Duplex hic est crimen: alterum convicii, alterum seditionis. Certe, quod apud homines nobiles appellatur honestas, hoc in regibus maiestas dicitur. Igitur si in homine nobili honestas laeditur, vocatur in iudicium, crimen discutitur, punitur, vindicatur. Crimen laese maiestatis inultum erit, liberum erit, impune abibit Est statutum: si quis machinatur aliquid contra parentes suos, ut ipso facto sit infamis, quo loco animaćlverto consilium ipsum, voluntatem ipsam nocendi considerari et puniri. Nostri negotii faciem perspexistis. 1) D Rex. 2) D Dni Senatores. 3) W Rkp. requirit. 4) K nie ma aliquid. 5) D per-6) D nie ma ex animo. 7) Tu widocznie czegoś brak w Rkp , zapewne: rogo lub podo-8) D commemoratione regis 9) Oba Rękopisy mają eius, 10) D incerta.