eius in extraneis bibliothecis imprimis Italicis pervestigandis collocata describuntur eorumque fructus proponuntur. Przezdziecki tamen nullum exemplariutn corpus colligere conatus est, sed omnia, quae invenisset, dummodo ad res Polonicas spectarent, breviter commemorabat. Cum autem Albertrandii vestigia premeret, saepius eadem perstrinxit, ita ut ex recentiore libro supplementa quaedam illius vetustioris redundent. Alexander enim Przezdziecki alia quoque archiva et bibliothecas Romanas, quae Albertrandio non innotuerunt, adiit, ut Secretum S. Sedis Apostolicae tabularium, Archivum S. Isidori, bibliothecam Casanatensem, Vallicellanam, alias. Cum haec igitur ex Polonicis, quae in Italia inveniuntur, nota iam nobis essent, accidit, ut Leo PP. XIII Pont. Max. litterarum amore adductus maxima cum liberalitate in usum omnium communem Archivum Vaticanum aperiret, ubi insignissimi atque copiosissimi fontes ad Europaeam historiam spectantes post hominum memoriam asservantur. Quae res magno viro ac sapiente dignissima luculenter declarat Leonem Pontificem gravibus negotiis et temporum iniquitate oppressum nihilominus litterarum curam non abiecisse. Quo facto Polonicorum quoque historicorum conversi sunt oculi in hunc verum praeteritorum aevorum thesaurum; qui tamen thesauri non potuerunt statim et subito arripi neque exhauriri. Primus, cui rem temptare contigit, fuit Theodorus Wierzbowski, qui ut materiam ad libros de Iacobo Uchanski Archiepiscopo Gnesnensi, Christophoro Warszewicki, Vincentio Laureo Eppo. Montis regalis Nuntio, Andrea Dudith Sbardellato Eppo. Quinque ecclesiarum edendos colligeret, Romam migravit investigationesque in Archivo Vaticano nec non in aliis Romanis Italicisque archivis atque bibliothecis instituit, de quibus studiis in libro: «Îň÷ĺňú VII î íŕó÷íűőú çŕí˙ň˙őú çŕ ăđŕíčöĺţ âú ňĺ÷ĺíř 1880 ăîäŕ» inscripto fusius rettulit. Eodem fere tempore Cracoviae, ubi studia historica ab insignissimo viro Iosepho Szujski instaurata radices agunt atque felicissime propagantur, nonnulli viri docti consilium ceperunt gravissima quaeque ex fontibus historicis in archivis exterarum gentium collectis vel fideliter describere vel diligentius excerpere: nimirum, ante omnia Romam proflcisci placuit. Polonia enim, civitas fidei catholicae una omnium maxime dedita, inde a primordiis semper arta rerum necessitudine cum Roma coniuncta erat, praecipue autem cum Concilio Tridentino ad finem perducto e maioribus Europae imperiis tantum Hispania, FrancoGallia, nonnullae hereditariae domus Austriacae terrae atque Polonia Ecclesiae fideique catholicae fidem servaverint. Accedit, quod inter Polonos reformatio, quae dicitur, gliscere