Ante omnes nominandus est Ioannes Albertrandi, 1796 Episcopus Zenopolitanus i. p. i. atque praeses Regiae Litterarum Societatis Varsaviensis, qui Romae in fontes rerum Polonicarum diligentissime inquisivit. Per triennium enim integrum 1782—1785 occupatus erat in bibliothecis Romanis excutiendis, a Stanislao Augusto Poloniae Rege ad materiam congerendam missus, ut Adamo Naruszewicz, qui eiusdem Regis iussu historiam Poloniae critica ratione non neglecta enarraturus erat, idonea praeberet documenta. Sed verissimum illud: habent sua fata libelli! Exemplaria enim ab Albertrandio descripta non uno hodie inveniuntur loco, sed unaquaeque fere maior bibliotheca particulam eorum aliquam exhibet: maximus autem numerus collectioni, cui nomen est Corporis Naruszeviciani, adiectus incolumis fere in Museo principum Czartoryski Cracoviae asservatur. ×áëęÝíôĺńďň Conspectus vero eorum, quae in itineribus suis invenit, in excellentissimo eius libro manu scripto: «Iter Italicum et Suecicum»1) inscripto exhibetur. In quo libello diligentissimum omnium documentorum indicem invenimus, quae in bibliothecis: Vaticana, Collegii Romani Soc. Iesu, principum Albani, Barberini, Chigi, Corsini, Neapolitanis, Genuensique gentis Fieschi di Lavagna descripsit aut viderat. Hodie quidem multa documenta, quae Albertrandius eruit atque descripsit, ne XaXttsvtspog quidem alter invenire queat: copiosissima enim, ut ab ea incipiam, Collegii Romani bibliotheca non tota aditu patet, plurimi ex bibliotheca principum Albani codices venditi sunt, bibliotheca autem domus Fieschi di Lavagna prorsus evanuit. Itaque posteriores, qui Poloniae cum Curia Romana necessitudines aut historiam ecclesiasticam Poloniae illustrabant fontesque ipsos edebant, Albertrandii nisi sunt auctoritate, Praetermissis aliis proferre liceat Nicolaum Malinowski, qui epistulas Ioannis Francisci Commendone Eppi. Zacynthi Nuntiique S. Sedis Apostolicae in Polonia 2), Eduardum Rykaczewski, qui Relationes Nuntiorum Apostolicorum 3) ediderunt. Decem lustris post Ioannem Albertrandi alius vir doctus optimeque de litteris meritus Alexander de comitibus Przezdziecki bonae frugis libellum composuit s. t.: «Wiadomość bibliograficzna o rekopismach zawierajacych w sobie rzeczy polskie przejrzanych po niektorych bibliotekach i archiwach zagranicznych w latach 1846—1849» 4). In quo libro studia 1) Museum principum Czartoryski Gracoviense, codd. MSS. 2418. 2) „Pamiętniki o dawnej Polsce z czasów Zygmunta Augusta..." Vilnae 1851, duo voll. 3) „Relacye Nuncyuszów Apostolskich i innych osób w Polsce od r. 1548 do 1690". Berolini et Posnaniae 1864, duo volj. 4) Varsoviae, 1850.