altera reliqua partis secundae capita scripsit. Dubio procul codex noster hunc in modum ortus est: Spannocchius postquam Bononiae relationem suam finiverat eiusque exemplar chirographum cardinali Rusticuccio allaturus erat, sibi vel potius fratribus defuncti cardinalis Bolognetti alterum exemplar relinquere voluit, quod monumentum gloriae et meritorum eius esset. Brevissimo igitur temporis spatio, scriba quodam adhibito, librum denuo descripsit et hoc exemplar fortasse Alexandro Bolognetto dedit. Deest enim in codice Nonantulano epistula iila, qua auctor librum suum cardinali Rusticuccio dedicaverat, quam scriba ordinarius certe non omisisset. Et codex forma hac duplici privato usui destinatus fuisse videtur et usque ad medium saec. XVIII in manibus Bolognettorum asservabatur et ab iis bibliothecae abbatiali Nonantulanae donatus est. Quibus ex causis, cum exemplar illud archetypum, Rusticuccio missum, hodie ignotum nobis sit, hoc alterum, ad instar archetypi, editionis nostrae fundamentum elegimus. Codex Chisianus (quem in hac editione C appellamus), inter chartaceos codices celeberrimae bibliothecae principum Chigi Romanae asserva tur et signo »R. I. 29« praeditus est. Forma est, quae in 80 min. dicitur, folia numerata habet 327, una manu saec. XVII ineuntis exaratus, tegumento ex pelle suilla alba compactus, in dorso inscriptionem fert: »Relat. di Polonia 1586«. Textus relationis descriptus est a quodam rei ignaro scriba ex exemplari videlicet, quod ex archetypo libro cardinali Rusticuccio dedicato exscriptum fuit. Qui textus maiorem in modum est corruptus, plurimis mendis scatet, lacunas frequentissimas praebet, quae in permultis locis illum adeo mutant, ut vix intellegi possit 1. Codex sic est dispositus: fol. 1—2a titulus relationis explet; fol. 2b —6a epistulam auctoris ad cardinalem Rusticuccium habemus; fol. 6b — 9a prooemium invenitur relationis; fol. 9b — 23a sequitur index personarum et rerum, quem sane omisimus; fol. 23b — 303a habetur ipsa relatio: fol. 303b — 306b vacua sunt; fol. 308—327b orationem leges cardinalis Bolognetti de decimis a. 1585 in comitis Varsaviensibus habitam 2. Hic addamus, necesse est, codicem Chisianum solum adhuc notum fuisse; hunc nempe commentatus est Leopoldus de Ranke, hunc et Expeditio nostra Romana a. 1886 excerpere inchoavit (Thecae Romanae 28 pag. 171 — 293), a. 1888 vero denuo exscribere mihi mandavit (Thecae Romanae 29). Quae nunc addenda sunt, editorem potius spectant, ut eius pro domo sua, ut aiunt, defensionem praebeant. Cum iussu Collegii historici Craco- 1 Lectiones codicis Chisiani, quas in adnotationibus dedimus, signis carent; litterae MS. appositae lectiones amborum codicum designant. 2 Quae eodem anno Posnaniae, apud Wolrabum typis excussa est.