Consistorium 1) est conventus universi collegii cardinalium Sanctae Romanae Ecclesiae, illustrissimum atque summum consilium et munus auxiliare Pontificis Romani ad gravissima negotia administranda destinatum. Est igitur illud consistorium quasi senatus Ecclesiae Romanae, in quo (quod praeterea tantum in conclavi accidit) totum cardinalium collegium quasi corpus unum convenit atque deliberat. Qua natura consistorii, summi insignissimique Ecclesiae consilii, illustrantur atque continentur duo praecipua eius officia: 1) munus auxiliare et potestas decernendi in gravissimis Ecclesiae negotiis administrandis. 2) repraesentatio totius Ecclesiae in pompis et caeremoniis sollemnibus. Prioris generis negotiis fungitur consistorium ordinarium (maximam partem secretum), altero vero officio consistorium extraordinarium (publicum). Consistorium ordinarium procurat: 1) creationem cardinalium. 2) mandationes munerum patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum, coadiutorum, suffraganeorum. (Omnia creationis negotia subintelleguntur: translatio, pallii delatio, alia). 3) mutationes, quae ad rem oeconomicam dioecesium spectant. (divisio, coniunctio, administratio). 4) mandationem muneris quorundam abbatum. 5) missiones legatorum a latere. Consistorium ordinarium (non omnino secretum sed semipublicum, quod dicitur) repraesentat etiam «communitatem Ecclesiae» (totam civitatem catholicam) apud Pontificem Romanum, praesertim cum Pontifex cum consistorio allocutionis forma gravissima Ecclesiae acta communicat, quae ad rem politicam spectant, concordatus vel paces factas, foedera icta, censuras principum, alia. Consistorium extraordinarium est societas principum Ecclesiae virorum atque gerit propterea personam Ecclesiae in caeremoniis sollemniter celebrandis. Hoc consistorium igitur rem suam agit: 1) in canonisationibus et beatificationibus. 2) in sollemniter excipiendis principum legatis, qui oboedientiam deferunt. Consistorium, ut omnia alia Ecclesiae instituta, per saecula crescebat multasque subiit mutationes. Certa denique ratione constitutum est saeculo XVI vergente a Sixto PP. V. Pontifice Romano, qui etiam reliqua Ecclesiae instituta reformavit. Non ademit quidem ille Pontifex potestati 1) Bangen, Die Romische Curie pag. 75 sqq.