In fol. 402—428 habes relationem, quam lectori proponimus, manu saec. XVI exeuntis a quodam fortasse Hispano Societatis Iesu neglegentissime scriptam et, quod veri simile est, non ex archetypo, sed ex derivato aliquo libello propagatum. Opusculum enim mirum in modum inquinatum est permultis locis minus accurate descriptis exhibetque insuper partem quandam omnino vitiatam, quod scriba additamenta ex margine in textum non suo loco receperit. Atque Hispanus ille non solum nescivisse ea legere quae transscripsisset, sed etiam linguam Italam parum intellexisse videtur ; scribit enim «hoggi chi» pro «hoggi di», fere constanter «per qualche dicono» pro «per quel, che dicono», alia. Quos innumeros errores — eosque graviores — quoniam hic longum est proferre in adnotationibus studioso posuimus lectori. Ad extremum pauca dicenda putamus de auctore relationis. Paulum Aemilium Giovannini iam in titulo editionis commemoravimus, qui secretarii munere fungens Ioannem Franciscum Commendone comitabatur, cum primum in Polonia commoraretur. Erant Commendono praeter servitia tres secretarii et magistratus legationis. Primus fuit Antonius Maria Graziani, clarus ille vitae Commendoni cardinalis auctor, de quo alio loco nobis dicendum erit; secundus Fridericus Pendasio 1 peritissimus tunc philosophus deinde magister philosophiae in universitate Patavina et Bononiensi, quem, cum a senatu Venetorum arcessitus discederet, Commendonus per litteras Varsavia 27 Febr. 1564 missas honorificentissime laudavit. Proximus fuit, qui relationem composuerat, Paulus Aemilius Giovannini iur. utr. dr., paroeciae tum S. Laurentii »di Gatteo« in dioecesi Ariminensi praepositus 2. Imperium dependeat a Sede Apostolica«. — fol. 370. »Quod Imperator non potest renuntiare Imperium in manibus electorum, sed solum in manibus Papae«. — fol. 372. »De auctoritate Electorum Imperii, electione, Coronatione et aliis spectantibus ad Imperium«. — fol. [384] 382. »Sommario del Governo et modo, che tengono i Suizzeri con altre cose notabili di quella natione«. — fol. 391. »La forma che osservano i Grasoni (!) nel Regimento et Governo suo«.— fol. 393. »Lega tra Papa Leone X et li Suizzeri. — fol. 402. »Relatione di Polonia di Paolo Emilio Giovannini (in primo indice adscribitur: »forse la megliore di tutti l altre«). — fol. 429—445 vacua. — fol. 446. »Altra Relatione del Regno di Polonia«. — fol. 452. »Discorso sopra l elezzione del Re di Polonia di Paolo Emilio Giovannin«. — fol. 457. »Offerte che Francesi fanno ŕ Polacchi acciň elegghino Rč di quel Regno Monsignor d Angiů«. — fol. 459. »Consiliariorum Regni Poloniae iuramentum in manu Regis«. — fol. 459v. » Archiepiscopi Ecclesiarum Gnesnensis et Leopoliensis». — fol. 459 »Ordo Palatinorum Regni«. — fol. 461. »Ordo Castellanorum«. — fol. 462. »Discursus de Rege Poloniae totoque Regno.— fol. 469. »Epistola Sigismundi Regis ad nuntium Apostolicum circa Episcopos sui Regni ad Concilium Tridentinum mittendos et alia particularia«. — fol. 472. »Alia epistola dicti Regis, qua purgat Episcopum Culmensem, ad Sedem Apostolicam delatum, quod Catholicis dogmatibus non assentiretur«. — fol. 516 vacuum. 1 Cf. epistulas I. F. Commendoni ed. Malinowski lib. cit. tom. I, pag. 13, 68—69. 2 Ibidem, tom. I, pag. 114.