attollebat et ad laborem excitabat eosque in concordiae vinculum redigen dos curabat, haereticorum vim impetumque coercebat ita, ut eo auctore rex edicta divolgari iusserit contra Antitrinitarios et advenas perversae addictos doctrinae, decretaque concilii Tridentini quae volumini mandata Sigismundus Augustus rex in comitiis Parczoviae a. 1564 habitis acceperat, exsequebatur, labores denique eorum, qui populare concilium convocaturi erant, est frustratus regique, ne matrimonium dirimeret, dissuasit. Qua re factum est, ut Pius PP. V Pont. Max. nuntium praeclare de ecclesia Romana meritum die 12 m. Martii a. 1565 inter S. R. E. presbyteros cardinales rettulerit. At neque volo neque propter angustum spatium historiam legationis Ioannis Francisci Commendone exponere possum; quamquam enim ad eam cognoscendam permulti exstant fontes subsidiaque 1, tamen in re nemo adhuc enixius studium et operam collocavit, id quod sine dubio maxime est dolendum. Meum vero erat, relationis adhuc nusquam editae 2, quae ad primam legationem illius Polonicam refertur, ratione habita, industriam et diligentiam egregii nuntii legentibus in memoriam reducere. Quae relatio continetur codice, qui olim fuerat bibliothecae Collegii Romani Societatis Iesu, nunc asservatur in bibliotheca »Vittorio Emanuele« Romana propriamque habet signaturam: cod. mss. 2529, mss. Gesuit 4003. 1 Insignes gravesque epistulae, quas I. F. Commendone temporibus legationis suae scripserat, reperiuntur Romae in codice apographo XXX. 31. locupletis bibliothecae Barberinae. Quas exeunte XVIII saec. inlustris Ioannes Albertrandi transscripsit earumque versionem Polonicam Nicolaus Malinowski in lucein protulit. Cf. Pamiętniki o dawnej Polsce z czasów Zygmunta Augusta, obejmujące listy Jana Franciszka Commendoni do Karola Borromeusza...« Vilnae, 1847, 2 voll. 80. — Aliorum fontium maximi momenti copiam exhibet Thecarum Romanarum cod. N. 33 (H. II). — Praeterea notandi sunt libri Antonii Mariae Graziani: Vita Ioannis Francisci Commendoni, quae saepius publici iuris facta est, nec non »Antonii Mariae Gratiani De scriptis invita Minerva« Florentiae 1744, 40, duo voll. ed. Hieron. Lagomarsini S. J. 2 Ioannis Albertrandi manu exemplar huius relationis descriptum inter codices mss. bibliothecae comitum Krasiński Varsaviensi servari docet nos vir doctissimus Vincentius Zakrzewski in »Powstanie i wzrost reformacyi w Polsce« (Lipsiae 1870) pag. 249 adn. 20. 3 Codex hic chartaceus est, fol., 285 X 225, folia habet 1—474 et 5 i 6, pluribus manibus scriptus saec. XVI exeunte, tegumento ex levi folio pergameno praeditus, i. d. inscriptum habet titulum: »Relationi d Ambasciadori«. Folia 476—515, in quibus quinque relationes scriptae erant, hodie excisa sunt. — In cod. hoc inveniuntur: primum duo indices, quorum alter vetustior et accuratior est, — tum fol. 8. »Relatione del Sermo. Ferdinando d Austria Re de Rumeni, dove si tratta di tutte le cosa di Germania, Ongheria, guerre di Carlo V, di Ferdinando e di tutti del suo sangue«. — fol. 142. »Relatione del Re de Romani di Messer Nicolo Suriani«. — fol. 262. »Lettere, avvisi, discorsi di diversi Signori Principi sopra le cose della Germania et altre Provincie di la«. - fol. [3oo] 303. »Quomodo Mauritius dux Saxonie electoratus Dominiorumque nonnullorum regalia et investituram susceperit, quis ordo incedendi et sedendi huiusmodi solemnitatibus, ubi Caesar aut rex Romanorum cum electoribus aliisque Principibus et Imperii ordinibus adest, servetur«. — fol. 342. »Pios et bene Christianos non decere de sedendi ordine et honore pertinacius contendere«. — fol. 344 »Explicatio quomodo Script. rer. polon. t. XV. 31