Blandrata, Petrus Statorius Thionvillanus, Franciscus Lismaninus, Ioannes Petrus Alciatus Mediolanensis, Laurentius Gentilis, Laelius et Faustus Sozzini, peragrantes ecclesias catholicas profanabant sedesque figebant, ut firmiora fundamenta doctrinae propagandae iacerent. Cui rei favebant et pessima id temporis condicio nostrae ecclesiae catholicae et neglegentia, invidia discordiaque sacerdotum, nonnunquam etiam ipsi episcopi, qui haereses adiuvarent resque huius saeculi potius curarent, quam fidei ovium spiritalium prospicerent. Ad quam rerum sacrarum confusionem et perturbationem accessit, ut haereticis auctoribus quaestio sit orta de populari concilio habendo, in quo super discrimine dogmatum consultaretur et, quod maxime Sedes Apostolica timebat, de constituenda vernacula ecclesia, quae suis legibus et institutis uteretur regique principatum ipsius tenenti obtemperaret. Quod autem ad rerum publicarum atttinet constitutionem, non est praetereundurn Polonos illo tempore gravia agitasse consilia status rei publicae mutandi. Namque omnium animos occupaverunt tum neque levia neque expedita negotia, in quae periti imperitique inquirebant, exsecutionem iurium (ut vulgo aiunt), Poloniae cum Lituania «unionem», instituendumque novum genus iudiciorum, nec non perpetuum et Lituaniae exitiabile bellum contra Ioannem Basilidem magnum ducem Moscoviae dico. Quaerebatur denique, id quod gravissimi erat argumenti, quisnam in locum regium Sigismundi Augusti, ultimi Jagellonum gentis, succederet. Ad quae conficienda magnam difficultatem afferebat debilitas et discordia sacerdotum et senatorum, quare factum est, ut resistere non possent in dies fre quentioribus et vehementioribus impetibus nuntiorum terrestrium, qui mox sibi legum ferendarum et administrandae rei publicae arrogarunt potestatem. Atque si robur constantiaque animi Sigismundi Augusti maiora fuissent, facilius fortasse nuntius apostolicus iura ecclesiae cathoJicae defenderet. Sed ipse rex, quamquam legatum plus universo clero adiuvabat, tamen nullo modo firmum potuit rebus praebere praesidium. Accedebat, quod regi cum coniuge Catharina, Ferdinandi I imperatoris filia, uxore pristina Francisci Gonzagae ducis Mantuani, divortium molienti haeretici, nonnulli etiam episcoporum Poloniae rem se sublevaturos et summo opere id acturos pollicebantur, ut conata efficeret. Id genus igitur difficultates habuit nuntius Sedis Apostolicae in munere legationis recte exsequendo. Atque Commendone res, more quorundam superiorum legatorum, non corrupit, sed, quod ei summae est laudi, strenue ac constanter agendo id effecit, ut Poloni fidem ecclesiae Romanae sanctissime servarent. Nam frequentibus monitis, verbis factisque non solum in aula regia, sed etiam in remotissimis Poloniae partibus, in Podolia, Volhynia, Lituania, Prussia alibique animos sacerdotum maxime episcoporum