et urbium, quos capitaneos vocamus, et iudices nobilitatis aliosque magistratus sive, ut vulgo vocant, officiales terrestres et praefectos ministeriorum suorum aulicorum idem rex legit. Ea fines regni suis armis atque sumptibus tueri necesse habet, non sine rege tamen; ultra fines regni militare non habet, nisi bellum de sententia consilii decernatur et nisi numerentur ipsi a rege in hastam quinque marcae, quasi quinque coronati, stipendii nomine. Equestris autem est haec omnis militia, in quam pro modo suarum quisque facultatum equitatum educere debent. Peditatus ex iis nobilibus, qui pauperiores sunt, quam ut equo militare possint, et ex oppidanis conficitur. In summa vero necessitate etiam ex agrestibus, ita ut novem decimum expediant. Et quia peditatus hic non satis firmus est, mercenarius aliunde regis aere comparari solet 1. Ceterum, quia huiuscemodi hic exercitus tardius moliri solet, inolevit, ut ad reprimendas subitas barbarorum incursiones praesidia mercenariorum militum equitum et peditum quotannis atque adeo perpetuo fere in finibus regni collocentur 2. Et in eam rem tributum sive exactio in comitiis non sine assensu nuntiorum terrestrium decernitur, quod oppidani et agrestes regii, ecclesiasticorum et nobilitatis fere pendunt. Interdum etiam pars eius a censibus dominorum detrahitur. Nonnunquam etiam impetratur, ut ecclesiastici homines de redditibus sacerdotiorum suorum pecuniam in eum usum ex decreto synodi conferant. Nullum est enim apud nos aerarium publicum. Vectigalia vero publica e metallis, teloniis et praefecturis facile rex in suos usus et in onera regia expendit. Certus enim his vectigalibus modus maiorum constitutionibus praefinitus est, quem transgredi regi fas non est 3. Et liber est equester et ecclesiasticus ordo a teloniis. Salem etiam minoris emit e salinis, quam cetera multitudo 4. Et habent insuper multa sacerdotia census suos in his vectigalibus, a regibus antiquitus constitutos. Ita fit, ut non maxima vectigalia rex habeat. S E N A T U S. Senatus regius sive regni constat episcopis, palatinis, castellanis et marsalcis. Inter episcopos sunt archiepiscopi duo: Gnesnensis in maiore Polonia et Leopoliensis in Russia; episcopi: Cracoviensis, Wladislaviensis, Posnaniensis in Polonia, Plocensis in Masovia, Premisliensis, Chelmensis et Camenecensis in Russia et Podolia. Sunt etiam aliquot alii Russorum episcopi schismatici et unus Armenorum Leopoli, sed hi ad consilium regium aon pertinent 5 Gnesnensis autem archiepiscopus primas est senatus atque regni et penes eum est summa auctoritas vacante regno. Ipse etiam Leopoliensem cum suffraganeis ipsius ad synodum suam convocat et ab omnibus epi- 1 Ea fines regni — mercenarius comparari solet. cf. Polonia, pag. 201 v. 21 — pag. 202 v. 14. 2 Pag. 202 v. 15 sqq. 3 Cf. pag. 203—205. 4 Pag. 113 v. 4. Pag. 118 v. 2.