POLONICI REGNI CUM ADIUNCTIS PROVINCIIS DESCRIPTIO. Polonia in maiorem et minorem dividitur. Maior est occidentalis, Slesiae, Marchiae Brandenburgensi, Pomeraniae, Prussiae et Masoviae finitima, cuius caput fuit olim Gnesna, nunc est Posnania. Minor orientalis, Silesiae, Ungariae, Russiae, Lituaniae et Masoviae finitima, in qua regia sedes est Cracovia. Habet adiunctas provincias Russiam, Podoliam et Masoviam, quae in societatem iuris receptae in unum corpus cum ea coaluere. Recepta est et Prussia, ea quae est in ditione regia, sed ipsa segregat sese habetque peculiare consilium et leges suas antiquitus. Ea vero, quae est in ditione ducis, nihil commune habet cum Polonia praeterquam, quod est in clientela sive feudo regis et dux in consessu regio principem inter consiliarios locum obtinet. De Lituania dicetur posterius. R E X. His omnibus rex unus praeest, non successione hereditaria, sed liberis consiliariorum suffragiis et consensu nobilitatis electus 1. Habet autem is certis finibus praescriptam potestatem ita, ut neque leges novas condat, neque bellum cuiquam faciat, neque foedus cum quoquam iciat, neque nova vectigalia instituat aut pecuniam imperet, neque matrimonium contrahat, neque alienet quidquam de bonis regni, neque rem ullam maiorem ad rempublicam pertinentem faciat senatu inconsulto ac deiudicet quidem de fama aut capite cuiusquam nobilis 2. Populus Polonus in nobilitatem et plebem distinguitur. Plebis autem nomine non modo agrestes, verum etiam oppidani et urbium habitatores censentur, qui ex nobilibus orti aut nobilitate donati non sunt, aut opificium aliquod mercaturamve minutiorem exercendo nobilitatem sibi posterisque suis amiserunt. Habet plebs magistratus suos in urbibus, oppidis atque pagis 3. Verum ii vitae necisque potestatem adversus nobilitatem non habent et subiecti sunt praefectis regiis vel dominis suis ex nobilitate aut ecclesiastico ordine. Habent enim etiam nobiles et sacerdotes pagos et oppida sua libera ab iurisdictione regis, quae vocantur bona terrestria, quae plebeio homini possidere non licet praeterquam sacerdotii nomine. Administratio omnis reipublicae penes equestrem ordinem sive nobilitatem est. Ea cuncta pari est condicione, nullis neque principum, neque comitum praerogativis distincta 4. Ex ea rex senatum legit, cum quo de summa rerum consultat ac de controversiis per provocationem ab inferioribus tribunalibus ad se devolutis cognoscit. Ex ea etiam praefectos arcium 1 Polonia, pag. 104 v. 22. 2 Pag. 105 v. 20 - pag. 106 v. 4. 3 Pag. 155 v.22 4 Pag 80 v. 4.