maretur usumque eo esse Italum quendam 1, fortasse nuntium apostolicum munere in Polonia fungentem. Conscriptum vero fuisse haud multo post medium XVI saec. inde sequitur, quod, ubi auctor de magni ducis Lituaniae senatu agit, eundem castellanum Trocensem Samogitiae capitaneum fuisse commemorat. Hieronymum Chodkievicium manifesto dicit, qui aa. 1544—1559 castellanus Trocensis, ab a. 1545 usque ad obitum (1561) capitaneus fuerat Samogitensis. At quid de incerto auctore sentiam expositurus, ante omnia tenendum puto, fuisse eum, cum sit peritissimus rerum publicarum, inter maiores magistratus Poloniae. Quodsi etiam genus dicendi comparaveris, facile coniecturam facies, commentariolum composuisse Martinum Cromerum, canonicum primum Cracoviensem, deinde episcopum Varmiensem, florentissimum illum rerum Polonicarum scriptorem. Nam et locutiones singulas brevesque sententias et particulas «sed», «verum», abrupte quodammodo enuntiatis praefixas saepiusque omissa praedicata et alia huiusmodi optime in Cromerum cadere apparet. Sed utcumque res se habet, id certe affirmare possum, inter «Descriptionem» et multo ampliorem, tamen rerum copia neque locupletiorem neque accuratiorem librum Cromeri, qui inscribitur «Polonia sive de situ, populis, moribus, magistratibus et republica regni Polonici libri duo» [Coloniae, 1577], maximeque inter alteram eius partem, quae est «De republica et magistratibus Polonorum» rationem quandam intercedere, ita ut illud opusculum fontem huius operis effecisse coniciam. Quae res plurimis locis comprobari potest, quos cum hic longum sit enumerare, in adnotationibus benevolo proponam lectori. Itaque ex hac similitudine non solum rei, sed etiam orationis, suspicari licet. scrip tiunculam nostram a Cromero fuisse breviarium conceptum et, ut ita dicam, lineamentum eius, quod postea de Polonia confecit, operis. Eam denique esse descriptionem Poloniae, quam iam a. 1557 medio Cromerum scripsisse scimus, inde profecto colligi potest, quod in corpore epistularum Hosii 2 litteras Stephani Micani medici ad Hosium a. 1557 Aug. 10 Posnaniae datas invenimus, in quibus haec ponuntur: «Expecto a Martino Cromero descriptionem Poloniae, quam Patruus 3 libentissime secum ad Oporinum impressorem feret». Nostram igitur sine dubio descriptionem demonstrat Micanus, incertum tamen, an eandem in mente habeat Cromerus, cum in praefatione a. 1577 editae «Poloniae» historiam eiusdem prioris et posterioris recusionis enarrat. 1 Cf. ea, quae de Valachia in calce commentarii auctor adnotavit. 2 Hipler Fr. et Zakrzewski Vinc, Stanislai Hosii S. R. E. Cardinalis... Episcopi Varmiensis... Epistolae. tom. II. N. 1811. pag. 864. 3 Patruus Ioannes bibliopola Posnaniensis.