mensis Septembris a. 1509 eum obtinuisse ex Actis Actorum Capituli Cracoviensis (tomo II) constat. Certe enim Bernardus noster ampliorem illum titulum non omisisset. Quibus praemissis satis probatum esse censemus descriptionem hanc belli contra Moscos gesti intra quinque menses, a d. XII mensis Aprilis usque ad d. XII mensis Septembris a. 1509 perfectam esse. Quo denique pacto opusculum hoc Vapovii in manus devenerit Angeli Colocci, id nobis eruere non contigit. Hoc tantum conici potest: Vapovium, cum aa. 1511 — 1515 (?) Romae degeret, Angelo Colocci innotuisse, fortasse etiam inter amicos clari illius Itali fuisse receptum, eique chirographum hoc exemplar dono dedisse. Orthographiam libelli barbaris mendis conspersam ad regulas antiqui sermonis revocare non dubitavimus. I. N. R. I. Scripturus de bello, quod gestum est inter Sigismundum, Poloniae regem et Basilium, magnum ducem Moscoviae, operae pretium est, arbitror, quibus initiis Moscovii ad tantam magnitudinem pervenerint, terminosque provinciarum, intra quos res gesta est, describere, cupiens etiam partes septemtrionales, quae ad haec usque tempora Latinis scriptoribus fuerunt incognitae, illustrare. Moscovia ad aras Alexandri Magni 1 et fontes Tanais 2, qui Europam ab Asia disterminant, brevibus terminis olim continebatur, quae duce Iohanne 3, homine prudentissimo simulque rei militaris peritissimo, in tantum aucta fuit, ut omnibus circumvicinis populis terrori esset. Hic dux fortissimus, hyperboreis populis subactis, imperium suum ad extremum septemtrionem latissime propagavit. Ad orientem conversus potentissimum Tartarorum imperatorem de Casan bello victum sibi tributarium fecit; alios Schytas ad Rha 4 fluvium, maiorem Tanai, incolentes, qui provincias eius latrociniis infestabant, maximis cladibus affecit; cum Levoniis 5, qui ab occidente sibi adhaerent, bella acerrima gessit; postremo his ac tantis devictarum gentium et nationum copiis auctus, ad Russiam Lituaniamque, quae sibi est a meridie, conversus, magnam illius partem 1 Oppidum et terram Smoleńsk sic Vapovius appellare solet. cf. SS. rer. polon. II, pag. XIII. 2 Hodie fluvius Don appellatus. 3 Ioannes III, Basilii III filius, magnus dux Moscoviae 1462—1505. 4 Rha fluvius, hodie Wołga. 5 Livones, provinciae Livoniae incolae.