libris Fulvii Ursini 1, quos in bonae frugis pleno volumine Petrus de Nolhac, vir doctissimus, accurate descripsit. Codicem nostrum, priusquam in manus perveniret Fulvii Ursini, partem fecisse collectionis Angeli Colocci hic legimus 2, »poetae et splendidi virorum doctorum patroni« 3, in cuius hortis suburbanis socios Academiae, antequam invasione Imperialis exercitus a. 1527 facta dissiparetur, saepius esse congressos non ignotum est 4. Quas res ideo proferendas esse censuimus, quod hic Vapovii libellus apud nos non solum nusquam emersit, sed prorsus ignotus esse videtur. Exemplar nostrum chirographum Vapovii esse videtur — quod quidem tantum coniectura divinare licet, cum Vapovianae manus characteres sint ignoti — eadem tamen manu, qua totus liber conscriptus est, in ipsa calce addita sunt haec: Bernardus Vapouicius de Rado Canonicus Cracouien chonycze De ipso Bernardo Vapovio, libri huius auctore, cum satis iam viri doctissimi Ioseph Szujski 5 et Stanislaus Lukas 6 disseruissent, plura narrare supervacaneum arbitratus, ad illorum virorum volumina revolvenda lectorem remittere malo, nihil aliud hic additurus praeter temporis designationem, quo liber Vapovii confectus esse vidttur. In ultima opusculi parte narrat auctor Sigismundum Regem nonnullos principes Lituanos, qui proditionis una cum Michaele Gliński rei fuerint, »adhuc« in carcere detinere. Deinde Rege Petricoviam ad comitia generalia Poloniae reverso, delectum militum contra Tartaros et contra Ordinem Beatae Mariae Virginis Teutonicorum decretum esse narrat additque: «tantarum rerum eventum et huius invicti Regis praeclara facinora exspectamus«. Ex quo luculenter apparet Vapovium libro suo finem imposuisse peractis iam quidem comitiis, nondum tamen dimissis captivis principibus Lituanis, id est intra diem XII mensis Aprilis a. 1509 et diem X mensis Mai a. 1511 librum hunc perscriptum esse. Sed etiam his finibus temporis spatium nimis late circumscribitur; cum enim Vapovius nomen suum subscripserit hoc modo: «Bernardus Vapouicius de Radochonycze Canonicus Cracoviensis«, dubium esse non potest, quin haec ante oblatam sibi »cantoriam« ecclesiae Cracoviensis exaraverit, quod beneficium d. XII 1 In inventario codicum latinorum Fulvius Ursinus opusculo huic Vapovii numerum 277 adsignavit hancque indidit inscriptionem: »Bernardo Vapovisio Canonico Cracoviense de bello Voscomitarum [sic] contra Polono «. Nolhac, La Bibliotheque de Fulvio Orsini, Paris 1887. pag. 379. In ipso vero codice Vaticano opusculum Vapovii inscriptione omnino caret. 2 Nolhac, I. c. pag. 251—253. 3 Tiraboschi, Storia della letteratura italiana tom. VII, part. I. pag. 114. 4 Sadoleti Epistulas Familiares vol. I, epist. 108 ad a. 1529 laudat ibid. Tiraboschi. 5 In praefatione ad B. Vapovii Chronicon. Script. rer. polon. vol. II. »Rozbiór podługoszowej części kroniki Bernarda Wapowskiego przez Stanisława Lukasa«. Cracoviae 1880. Rozpr. i Spraw. Akad. Umiej. wydz. filoz. hist. t. XII.