BERNARDI VAPOVII DE BELLO A SIGISMUNDO I REGE POLONIAE CONTRA MOSCOS GESTO. In libro Vaticano, qui inter codices Vat. lat. N. 3436 designatur, casu quodam peropportuno ignotum usque ad nostra tempora Bernardi Vapovii 1, clari illius rerum gestarum Poloniae scriptoris, opusculum invenimus de bello, quod a. 1508 Sigismundus I Poloniae Rex contra Moscos gessit. Quem librum nunc publici iuris faciendum esse duximus hac spe innisi, gratum id fore viris doctis, cum ob summam operum Vapovii raritatem, tum hac de causa, quod ex eo ad illustrandam auctoris vitam et personam quaedam redundabunt, iis quidem, quae in magno Chronicorum opere continentur, non comparanda, minime tamen spernenda. De ipsius libri ratione haud multum nobis disserendum est. Prius autem de codice illo Vaticano, ex quo [fol. 62—69 b] Vapovii opusculum desumpsimus, necesse est aliquid praemoneamus. Codex hic chartaceus est forma, quae in folio dicitur, saec. XV et XVI variis manibus scriptus; varii quidem generis res continet, ex quibus exempli gratia titulos aliquot proferam: «Antonii 2 Civis Patavini Summa artis Rythmicae«, excerpta ex Meletii opere »De structura hominis«, orationes latinas Petri Alcyonii, »De mirabilibus civitatis Putheolorum« libellum, Iacobi cardinalis Sadoleti litteras, indicem bibliothecae Pici principis Mirandulae, alia XVI saeculi minoris momenti. Ad bibliothecam Vaticanam codex hic delatus est una cum 1 Haec nominis Bernardi Wapowski forma latina apud nos plurimum utitur. 2 Antonii da Tempo opus, italica lingua conscriptum, anno 1332. Script. rer. polon. t. XV. 28