PROEMIUM EDITORIS. Tertius hic fasciculus „Diarii historici" a Joanne Wielewicki S. J. conscripti, undecim annos saeculi XVII, 1609 —1619 amplexus est. Primus fasciculus a Josepho Szujski, annos hinc ante octo editus est, alterum nos edidimus tribus ante annis*). Fasciculo hoc tertio 183 paginas codicis nostri (fol. 382—565) typis describendas curavimus, est igitur minoris ambitus, quam praecedentes, quod hac de causa factum est. A primi fasciculi editore, Josepho Szujski, omnia quae res gestas Domus Professae ad st. Barbaram Cracoviensis et ipsam Societatem spectant, typis angustis impressa, alia vero, quae res gestas Poloniae concernunt, ciceronianis q. d. typis exscripta sunt. Quam edendi rationem nos quoque in toto fere fasciculo secundo secuti sumus. Sed hoc tertio fasciculo plura, quam in primo et secundo, typis ciceronianis imprimenda erant, quippe *). Scriptores Rerum Polonicarum tomus VII., nr. 19 editionum Collegii historici Academiae liter. Cracov. a. 1881. — Scriptores Rer. Polon. tomus X., nr. 32 editionum Collegii histor. Acad. liter. Cracov. a. 1886.