90 Przypisy do dyaryusza sejmu krak. 1553. 91 ex ipsarum citationibus habere debuerunt juxta latiorem earum processus continentiam in judiciis terrarum et districtuum respectivis. Ita tamen, quod pars partem in his causis ex citationibus curialibus et terminis tactis pendentibus ad eosdem terminos terrestres primos in terris et districtibus propriis adcitare debet. Et habent, habebuntque partes terminum et terminos ad prosequendum et continuandum eosdem actiones suas ex dictis citationibus suis in primis et proximis terminis terrestribus in terris et districtibus illis, in quibus citationes positae et exocutae sunt, talem et tales, qualem et quales in hac praesenti generali regni conventione vel coram Mte Sua Regia habuerunt, vel habere debuerunt.... Causas vero omnes et singulas judiciales ad hanc conventionem generalem regni de omnibus terris et palatinatibus regni a judiciis terrestribus et castrensibus per motiones, apellationes ab eorum sentenciis provenientes, remissiones ex citationibus ad prosequendas motiones et apellationes, quae scilicet adhuc in colloquiis generalibus non sunt practicatae, nechon etiam omnes et singulas officii, a ąuibus videlicet castrensium, commissariorum et succamerariorum officiis per apellationem ad Mtem Regiam vel Suae Mtis Regiae judicium devolutas et post curiam tendentes, pendentes et indecisas, tum etiam omnes et singulas causas criminales ex citationibus criminalibus adtribunal Mtis suae devolutas ad prima et proxima colloquia generalia in singulis terris et palatinatus (sic!) proxime juxta assignationem ordinationis praefatae celebranda, sua Majestas limitare dignata est, prout praesentibus limitat et prorogat juxta tamen praescriptum ordinationis praefatae. Excepta criminali causa pro invasione domestica Nobilis Joannis Wągrowski, quam Mtas sua ad petitum nuntiorum terrestrium, sibi ipsi judicandam reservavit. Et habent ac habebunt.... etc. Si vero aliquibus de causis in statuto regni descriptis, praefata generalia colloquia temporibus certis in ordinatione conventionis modernae descriptis proxime indicata non merint, extunc partes in suis praefatis omnibus et singulis causis.... habent ac habebunt terminum in allis colloquiis generalibus vel in conventione regni generali, ubicumque in regno proxime celebranda.... talem, qualem in hac moderna conventione, vel coram Majestatis Regiae praesentia habuerunt.... Causas autem omnes et singulas in judiciis colloquialibus ja,m practicatas et a colloquiis ad conventionem generalem modernam devolutas, pendentes et indecisas et etiam coram assessoribus in praeteritis conventionibus generalibus regni.... practicatas et decretas, ab eisdemque assessoribus ad Mtem Regiam per apellationem devolutas, vel etiam per eosdem assessores ad Mtem Regiam propter prolixitatem remissas et etiam eas, quae in deliberatione Mtis suae pendent sua Majestas sibi hic judicandas relinquere dignata est, quas cum consiliariis in hac praesenti generali regni conventione judicatura est, non obstante hac ipsa limitatione.... Palatinatus Brestensem et Junivladislaviensem ac terram Dobrzynensem, nec non palatinatum Mazoviae, etiam juxta praescriptum ordinationis praefatae juxta postulationem nuntiorum earumdem terrarum in praefata ordinatione expressum conservando. (Liber Actorum terrestrium 11. Acta convent. crac. 1553. p. 445.) Str. 19. 35) Sig. 1538 in Piotrków de incomp. Patrz Vol. leg. I, 527 i 530. Str. 20. 36) mógłby podobno na nim sprawiedliwości dojść. Wedle statutu Zygmunta Igo 1543 r. miał sejm prawo, niedbałych lub nieosiadłych dygnitarzy za instygowaniem posłów ziemskich, pozbawić urzędu.