Do sprawy wyniesienia na hospodarstwo mołdawskie Alexandra zwanego Stolnikiem 1552. Sigismundus Augustus Senatoribus Regni majoribus. Syncere nobis dilecte. Nihil minus hoc tempore verebamur, quam ex confiniis dominiorum nostrorum, aliquid regno et dominiis nostris conflari posse periculi, quandoquidem ii ipsi fines satis justo militum mercenariorum exercitu firmati sint et a Cesare Turcarum certa spes pacis et foederum nobiscum firmandorum nobis facta sit. Verum nobis in eam partem securis, resque pruthenicas curantibus, longe aliter accidit: significavit enim nobis generosus Mathias Włodek, capitaneus noster camenecensis, Valachos palatinum suum Stephanum propterea, quod ad impietatem machometicam prolapsurus esse videbatur, cujus rei causa aliquot Turcas ejus impietatis magistros, penes se habuit, tum etiam propter tyrannidem nimiam, qua in suos saeviebat trucidasse, atque Alexandrum Stolnik Valaclium non obscuro inter suos loco natum, qui in exercitu nostro cum trecentis equitibus valachis merebatur, communibus suffragiis, in palatinum elegisse, atque nuncios suos ad Magnificum de Sieniawa, palatinum bełzenzem et exercituum regni nostri campestrem, ac haliciensem, colomiensemque capitaneum misisse, petitum, ut is eum ipsum Alexandrum in palatinum nomine et auspiciis nostris, eisdem dare et inaugurare, atque partem exercitus nostri ad deducendum eum in Valachiam mittere velit, paratos se esse, atque in mandatis id habere, una cum praefato Alexandro palatino electo, nomine totius suae reipublicae nobis et regno nostro juramentum homagii et fidelitatis praestare, uti quidem in manibus domini episcopi camenecensis, jusjurandum tam ipse Alexander, quam nunciis eisdem nomine totius terrae Valacniae praestitenmt, atque servituros se nobis contra quemvis hostem cum totis suis copiis obligarunt, contra vero Tartarorum sive Moschorum excursiones septem millia equitum daturos se nobis quoties opus fuerit, submiserunt. Qua quidem re Magnificus Nicolaus de Sieniawa adductus, ipsi Alexandro ad deducendum eum in Valachiam aliquot turmas militum tam equitura quam peditum eidem praebuit, qui quidem eundem Alexandrum tuto et secure in Valachiam deduxerunt et Palatinum Valachiae cum summa omnium subditorum gratulatione declararunt, atque tandem salvi et incolumes atque remunerati ad castra redierunt. Quae res, quamvis praeter spem et expectationem atque etiam voluntatem nostram acciderit, foret tamen nobis lionorifica ac regno et dominiis nostris non inutilis, cum praesertim Alexandrum hunc addictissimum nobis esse sciamus. Verum cum non ignoremus terram ipsam Valachiae ditionis, potestatisque Cesaris Turcarum esse, metuimus ne ipse Cesar Turcarum, ob eam causam foedus, quod se a morte Divi parentis nostri, nobiscum ac cum regno nostro sua sponte per oratorem suum sancte servaturum recepit, et cujus renovandi ac confirmandi causa ad eundem oratorem nostrum generosum Valentinum Dembieński, castellanum biecensem ablegavimus, violatum aut repudiatum esse per nos existimet, atque totam belli molem, quod Deus avertat, in nos et ditiones nostras convertat, atque aliquod ingens damnum et incommodum regno et dominiis nostris subito inferat, nobis praesertim tam longe a regno nostro in citeriore scilicet Prussia, illustris domini in Prussia Ducis ditione ad praesens existentibus et hominibus nostris ad bellum valde ut metuimus, imparatis. Et jussimus nos quidem generosum Valentinum Dembieński, nostrum in Turcia oratorem, quem adhuc vel in Eussia, vel Podolia, aut certe in ipsa Valachia esse speramus, ubicumque locorum illum cubicularius noster cum litteris nostris assequutus fuerit, subsistere, atque aliam informationem nostram expectare, ut ea de re communicato cum Senatoribus regni nostri consilio, deliberare liberius possimus, quid ulterius facto opus sit, et an in Turciam proficisci cum prioribus mandatis nostris debeat, an illi alia instructio a nobis danda sit, Interim vero de iis omnibus