ausus fuerit is fidus ipsis et reipublicae esse deberet. Quorum exemplum sequi volentes, quum videamus exoriri quosdam qui humana divinaque authoritate spreta, legum et statutorum poenis contemptis, nulla legum poenarumque timore eos errores in religione amplecti et profiteri audeant, qui apud vicinos nobis populos magnorum tumultuum causa fuerunt ac prope ad extremum exitium eos adduxerunt, quod ne apud nos eveniat providere volentes, hortati sumus Reverendos patres dominos episcopos regni nostri praesertim vero reverendi patris domini episcopi cracoviensis officiales quandoquidem eorum iudicio crimen haereseos statuto regni permissum est, ut contra eos qui suspecti haeresis iure agerent neque serpere latius malum hoc permitterent. Quoniam vero frustra alii agerent nisi quae decreta ab eis fuerint debitae exequutioni demandentur, Sinceritatem tuam hortamur atque requirimus ut quicunque criminis haeresis rei a iudicio ecclesiastico damnati atque S. tuae delati fuerint in eos secundum regni nostri constitutiones animadvertat, neque ulla conventicula eorum qui novos ritus in ecclesiam dei inducunt contra receptum illius morem quem nos ita ut a maioribus nostris accepimus libenter sequimur, fieri permittat, ac quacumque in re Reverendus in Christo pater dominus episcopus cracoviensis et patres eius officiales authoritate S. tuae opus habuerint ad reprimendos eorum hominum conatus, libertatemque et immunitatem conservandam eam illos adiuvet, sed et in eos qui censuras ecclesiasticas ultra annum sustinent ut primum per iudices ecclesiasticos ad officium S. tuae delati fuerint, aliis a nobis litteris non expectatis statutum regni exequatur penasque in eo prescriptas contra ipsos extendat. Pro gratia nostra prorsus aliter non factura. Datum Cracoviae feria secunda in crastino festi Sanctissimae Trinitatis anno domini MDLI Regni nostri XXII. Actum vero et datum in Castro cracoviensi feria tertia post festum Sanctae Margaretae Virginis proxima. Anno domini eodem millesimo quingentesimo quinquagesimo primo. Inscriptionum l. 63. pag. 669. Mandatum Regiae Mtis contra haereticos. Petrus Kmita.... significamus.... oblatas esse.... litteras papireas mandati sub titulo et sigillo S. M. R.... Quarum litterarum tenor est talis. Sigismundus Augustus etc. Universis et singulis capitaneis, proconsulibus, consulibus, advocatis aliisque status et conditionis cuiuscumque in dioecesi crac. subditis nostris gratiam nostram regiam. Eo usque iam processit in regno nostro hominum quorundam licentia ut passim novae haereses in illud invehantur, pretextuque pietatis conventicula regno et reipublicae perniciosa et in eis novi ritus contra veterem et receptam ecclesiae catholicae consuetudinem inducantur, sacra mentorum vero sacrosanctae ecclesiae catholicae receptus usus contemnatur atque prophanetur, iurisdictio ecclesiastica a maioribus nostris sancte observata violetur, ecclesiarum ministrorumque illarum redditus diripiantur, claves ecclesiae ligandique et solvendi potestas quam excommunicationem vocant pro ludo et ioco habeatur, hisque rebus omnibus verbum dei privato sensu hominum interpretatum pretexatur. Quibus rebus obviam ire volentes hortati sumus Reverendissimum in Christo patrem dominum Nicolaum Dzyergowski archiepiscopum Gnessnensem legatum natum et regni primatem ac Reverendos in Christo patres dominos episcopos patris illius suffraganeos quandoquidem iudicium de haeresi iure communi et legibus regni nostri ad eos pertinet ut pro officio suo contra eos qui nova dogmata et pereginas doctrinas religioni catholicae adversas invehere in regnum nostrum tentarent quique de heresi suspecti essent iure agerent neque serpere malum hoc latius paterentur cuius nullum fructum alium quam seditiones, eversionesque regnorum et rerum publicarum esse videmus. Sed quum illi frustra essent, nisi quae ab eis iudicata fuerint debitae exequutioni demandentur mandamus vobis universis et singulariter singulis, ut quoscumque iudicium eccle-